{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 205","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 205","ref":"205","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/205","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/205.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":423,"text":"Utilis quoque esse potest in primâ ejus libri parte cap. 3. Bibliotheca Anglorum Theologica contracta. CLAUDIUS CLEMENS, Jesuita, scripsit librum, cui titulus est: Museum s. Instructio Bibliothecae, tam publicae, quam privatae. Editus est Lugduni An. 1636. in 410. Multa coacervat hic Autor ad hoc argumentum: est in alienis potiùs occupatus & generalibus, in externis, quae spectant ad ornaeum Bibliothecae, in picturis & similibus. Scilicet ille phaleras tantùm, non pegasum ipsum curat: Rectè de illo Bailletus tom. 2. p. 273. Ily a quelque erudition, mais il y a trop de habit & trop de ce que nous appellons fatras & s il avoit eu plus de jugement, il auroit renfermè tout ce qu ily a de hon dans cet ouvage, en un fort petit livre. Additur quoque descriptio Bibliothecae Hispanicae Scorialensis, & ad studia lectionemque librorum paraenesis. JUSTI LIPSII primô locô debebat fieri mentio, sed quoniam in re Bibliothecariâ potiùs ungues & reduviam curat, quàm caput, vel planè etiam omitti poterat, & ad Scriptores antiquarios rejici. (f) Scripsit Syntagma de Bibliothecis, in quô de ritibus variis & antiquitatibus circa rem Bibliothecariam agitur. Hunc librum postea unà cum aliis ejusdem argumenti excerptis antiquariis edidit Maderus, praemissâ de ante-diluvianis Bibliothecis Dissertatione. Eundem Lipsii librum cum insigni auctario editurus erat maximi nominis Medicus Hieronymus Welschius, ut testatur in ejus vitâ Schröckius. Sed hujus & multorum aliorum spes praematurâ hujus viri morte intercidit. LUDOCc 3 Syntagma Libellorum & Commentationum de Bibliotheris atque Archivis, a Job. Joach. Madero Helmstadii A. 1666. in ato publicatum, praeter Editoris de Scriptis & Bibliothecis Antediluvianis Praefationem. Justi Lipsii de Bibliothecis Syntagma, Fulvii Ursini, Guid. Pancirolli, Bartholom. Chassanaei, Franc. Patricii, Mich. Neandri & Jac. Phil. Tomasini de iisdem, Laur. autem Pignorii de Servis Veterum Bibliothecariis, & Emundi Figrelii de Statuis Doctorum, Αποσπασμάπια, Balth. Bonifacii Lib. de Archivis, Franc. Schotti, Onuphr. Panvinii & Ant. Cicarellae & Biblioth. Vaticana, Balth. Corderii & Alex. Barvoetii de Scorialensi, ac Joh. Alex. Brassicani de Budensi, Schediasmata, uno Fasce complectitur. Secundae illius Editioni, a Joh. Andr. Schmidio, Theologo Acad. Juliae πολυμαθεσάσῳ, Helmstadii A 1701, eum Praefat. sua, publicatae, Herm. Conringii de Bibliotheca Augusta Gvelpherbytana Dissertatio accessit Epistolica. Hanc, curante eodem Polyhistore, ulteriorem etiam Collectionis hujus pollicito continuationem, A. 1703 secuta est Noba de Bibliothecis Accessio, Syntagmati Maderiano adjuncta, in qua Rich de Buri Philobiblion, Gabr. Naudaei & Theoph. Spizelii de Bibliothecis Diatribae, & Christoph. Heidmanni de Bibliothec. Acad. Juliae Vetustiori, Herm. ab Hardi de Nova ejusdem Rudolphea, Casp. Sagittarii de Jenensi, ac Jul. Pflugii de Budensi, Commentationes, lucem denuo junctim aspexerunt publicam. ed by Go LUDOVICUS JACOBUS primus est, quantum memini, qui de Bibliothecis, antiqui novique temporis, aliquid scripsit. Fuit Carmelita: Gallicâ linguâ librum, Parisiis Ann. 1644.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 204","label":"DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/204"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 206","label":"DE SCRIPTORIBUS BIBLIOTHECARIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/206"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}