{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 222","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/222.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"Is maximis laboribus congessit, tum è Catalogorum universalium scriptoribus, tum è gentis suae Nomenclatoribus, qui tamen perpauci sunt & planè non accurati, Bibliothecam, cui titulum facit. Bibliotheca Hispana, sive, Hispanorum, qui usquam unquamve, sive Latinô, sive populari, sive aliâ quâvis linguâ scripto aliquid consignarunt, notitia, his, quae praecesserunt, locupletior & certior brevia elogia, editorum atque ineditorum librorum Catalogum duobus partibus continens, quarum haec ordine quidem rei posterior, conceptu vero prior, duobus Tomis de bis agit, qui post annum secularem 1500. usque ad praesentem diem floruere; prodiit Romae, Anno 1672. in folio. (pp) Praemissa est luculentissima Praefatio, quae agit de totô hôc colligendi autores negotiô, exponit sua & aliorum consilia, & quasi per lancem saturam recenset magnâ diligentiâ autores, omnium nationum Bibliothecarios. Liber ille omnes, quotquot sunt hujus argumenti, scriptores accuratione & diligentia vincit; nam & elogia addit, & libros editos adsignatô tempore & loco, unà cum ineditis, follicitè recenset. Multa enim in illô librô invenias maximè memorabilia, ex ipsis BibliothecaAdjecit Indices, pulcherrimô ordine, secundum rum recessibus producta. disciplinas congestos, Primus est Index cognominum. II. Patriarum. III. Ordinum Ecclesiasticorum. IV. Munerum Ecclesiasticorum. V. Munerum Secularium. VI. Materiarum, qui caeteris amplior, & in XXIII. Classes dividi33 tur.* Liber ille Ideam subministrare potest omnibus in aliis gentibus simile quippiam tentaturis. Antiquiores Hispaniae scriptores peculiari libro reservavit. Dolendum est, adeò incuriosos esse in rerum suarum notitiâ Batavos, cum apud illos plurima lucem videant, tam Latinâ quam Belgicâ linguâ 35 scripta, quorum Catalogum locupletiorem texi, interesset publicè. *ANT. SANDERUS de scriptoribus Flandriae 3. libros, de scriptoribus Gandavensibus alios tres, duos de Brugensibus scripsit. Idem de MStis quoque egit. Elogia uberiora virorum doctorum sunt in Flandriâ ejus illustratâ, vasto 36opere. * VALERII ANDREAE DESSELII Bibliotheca caeteris omnibus in ac FRAN37 hoc genere scriptoribus praeferenda est, etsi in multis deficit; CISCUS, SWERTIUS in Atbenis suis Belgicis, quaedam sibi subrepta queritur: qui hoc suo libro de Academus & Bibliothecis Belgu agit. Sed Valerii Andreae 38 liber multo accuratior est. * JCH. MEURSIUS eodem titulo Athenarum Bataparum usus solam Academiam Leidensem describit, ejusque Professorum elogia Nicol. Antonii Bibliotheca Hispana Vetus Romae A. 1696. in fol. curante Josepho (pp) d Aghirre, Cardinali Hispano, itidem jam prodiit. In Tomos divisa est duos, quorum Priore Scriptores, qui ab Augusti Imperio ad A. C. Millesimum, posteriore autem, qui ab A. C. 1000. ad 1500. floruerunt, fuse, industria simul & judicii accuratione incomparabili, celebrantur. elogia & opera recenset.* AUBERTUS MIRAEUS, Panegyristes potiùs 39 quam Bibliothecarius scriptor, in solis elogiis haeret: Quare & Elogiorum Belgicorum titulo liber ejus prodiit. Valerius Andreas in Praefat. Bibliothecae suae duos alios librorum Belgicorum consignatores nominat. Sed imperfecti eorum labores industriâ Valerii Andreae obliterantur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 221","label":"GAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/221"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 223","label":"GAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/223","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/223"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}