{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 231","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 231","ref":"231","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/231","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/231.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Pleri-70 que illorum formati sunt de Bibliothecis, quae publicè per auctionem distractae sunt; eorum magnus est numerus, seligendi tamen sunt meliores de Bibliothecis, quas possederunt Viri celebres, Scaliger, Salmasius, Heinsius & alii, si haberi possunt. Ex inspectione enim talis catalogi statim patet Viri industria & judicium in bonorum autorum selectu instituendo. Deinde vel eam ob causam asservandi sunt catalogi isti, ut sciamus, ubi lateant Autores, quos Viri illi manu suâ notarint. Saepe enim notulae optimis autoribus à Viris istis in margine adjectae, multum lucis ad autorum sensum adferunt. Hinc in Bataviâ tales libri Scaligeri, Salmasii, aut alterius Viri docti manu notati, magno pretio coëmuntur. In Astelodamensi Bibliothecâ habentur Baeronii Annales, manu Davidis Blondelli notati, quos Resp. illa magnis sumptibus emit; Quae notae, si rectè memini, nuper sunt publicatae. Vidi ipse olim in Bibliopolio Sansonii Geographiam sacram Capelli cum ejusdem Blondelli notis MStis, Bibliotheca Scriverianae Catalogus, qui Amstelodami An. 1663. in 4. prodiit, exquisitissimus est: constat enim selectissimis omnium facultatum & artium autoribus. Scavenianae Bibliothecae Catalogus, (uu) qui Hafniae prodiit, itidem commendandus est; ut & Mulenianae. Scaveniana Bibliotheca Regiae accessit, Muleniana Academicae: hujus catalogum cum Praefatione & Oratione edidit Bartholinus, Hafniae 1670. ubi multos Catalogos recenset. Optimi autores Graecae & Latinae linguae, optimaeque ejus editiones habentur in catalogo Pauli Junii, qui publicatus est Lugduni Batav. 1670. Commendo ideo hunc catalogum, quod tantùm autoribus illis constet, & paucos alios admistos habeat. Si qui Chimicorum, Theosophicorum, Mysticorum, imò & fanaticorum quoque scriptorum acervum velit, is inveniet in catalogo librorum Serrarii & Bahusii, qui prodiit Amstelodami 1670. Non vacat nunc omnes recensere catalogos. In solâ Bataviâ pene integram Catalogorum BiblioScavenianae Bibliothecae Catalogus perperam hic vocatur Index Regiae Hafniensis, (ra) a Pet. Scavenio,JCto, illi praefecto, concinnatus, & Hafniae A. 1665. in 4r0 excusus. Georg. Calixti Bibliothecae nullus prodiit Catalogus, sed Index tantum Scriptorum ejus propriorum, a Filio Helmstadii A. 1658. in 4to publicatus. Hunc, in Mulenianae Bibliothecae Indice Catalogis Biblioshecarum immistum, Morbosius, illum secutus, incaute iisdem accensetFibliothecam reperies, quos omnes coacervare, superstitiosa esset diligentia & crambe millies cocta. Ad id tamen prodest catalogorum multitudo, ut in vastâ aliquâ sylvâ deprehendantur nonnunquam aliqua, quae vel in instructissimis Bibliothecis non habentur. An. 1682.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 230","label":"230","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/230","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/230"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 232","label":"232","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/232","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/232"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}