{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 235.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 235.1-4","ref":"235.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Cum enim, qui panegyricos virorum illustrium scribunt, vel ex artis praescripto non parentes tantùm & nativitatem, sed & majores, ac omne id, si memorabile est, quod vitam antecessit, oratione complecti debeant; annon ineptum est, eos, qui vitam alicujus singulatim recensent, quorum longè uberior tractandi ratio esse debet, praeterire ipsa vitae auspicia? * Idem Epistolâ 44. ejusdem libri eandem cantilenam canit: Si is, inquit, de quo scribunt, peregrinationem aliquam susceperit: omne illud ita singulatim describunt, & quos quoque loco convenerit, quosque cum quoque sermones habuerit, cum fastidio legentiùm commemorant: cum praecipua tantùm, quae in vitâ contigerunt, referre sufficiat, & quales hominis fuerint mores, qualia scripta. Cui vitio etiam obnoxios esse ait plerosque qui vitas Ducum rebus gestis illustrium hodie scribunt. Ita ille suo ex ingenio judicat, qui Atticismi etiam in dictione affectator, in rebus quoque ipsis sterilitatem amare videtur. Sed ego, tantum abest, ut cum illo reprehendam hos vitarum scriptores, ut laude potius dignos aestimem, qui eam negotio, quod tractant, praestare diligentiam volunt, quam quilibet paulo prudentior ab illis requirat. Quid enim? an vitio vertam illi, qui viri eruditi vitam describit, si peregrinationes ejus & cum viris doctis instituta colloquia recenseat? unde plus sapientiae ac utilitatis lectori, quam ex quâvis aliâ narratione, accesserit. Ego, si omiserit, ne excusandum quidem existimaverim. * In vitis verò Ducum ac virorum rerum civilium administrationi admotorum, eo sollicitiùs omnia recensenda sunt, quo magis è minimis saepe circumstantiis inopinata quaedam consilia & eventus emergunt. Sed nec illa tantùm, quae praecipua alicui videantur; sed & περίεργα minimè praetereunda esse existimo, si quid in illis notatu non indignum videatur. Nam levia illa, quae Junius Cordus in vitis Imperatorum commemorare solitus est; quoties processerint, quando cibos variaverint, quando vestem mutaverint, ac in ipso Julius Capitolinus reprehendit, nemo cordatus scriptor temerè notabit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 234","label":"DE VITARUM SCRIPTORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/234","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/234"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 235.5-7","label":"235.5 to 235.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}