{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 236","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 236","ref":"236","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/236","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/236","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/236.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Etsi enim levia haec habiturus nonnemo sit, tamen non sunt dissimulanda illa providentiae divinae specimina, quae viris bonis & doctis in vitâ saepè occurrunt; ad quae respicere omnino debet, qui vitae historiam scribit: ac optarim ego, exemplorum talium messem extare quam uberrimam.* Tria ego in omnibus literatorum vitis consideranda esse existimo, 1. illud, quod ad scientias sive doctrinas pertinet, vel θεωρητικὸν, vel πράκτικὸν, in quo ego ne cogitata quidem eorum praetermiserim. 2. Quod ad mores & conversationem. 3. Quod ad totum illum vitae cursum, quatenus ille divinâ manu regitur: quae pars vitae minimè contemnenda est, aut leviter tractanda, ac mirificè lectores afficit. * Cum Philibertus de la Mare Senator Divionensis vitam Jacobi Guionii describeret, non indignum suâ narratione existimavit, quod non Guionio ipsi, sed Quarraeo Collegae monitum, nescio cujus genii, nocturnum acciderat.* Quam cum mihi historiam recitarit vir Clarissimus, Petrus Axenius, Amicus noster optimus, antea mihi non observatam, qui in commentario suo doctissimo in Phaedri fabulas ad illustrandam libri 4. fabulam 23. de Simonide per Castorem & Pollucem à ruinâ aedium servato adduxerat, hûc apponere, ut rem memoratu dignissimam, volui, Sed me locus admonet, ne rem inauditam hactenus, & ideo seculorum omnium memoriâ dignissimam praeteream; quam, etsi haud pertinere videatur ad Guionios, non abs re tamen hoc loco referre mihi visum est: seu, quia conscius illius fuit ac interpres Jacobus Guionius; seu, quod vix apud posteros fidem inveniet, nisi testium omni exceptione majorum, & illius inter alios, cui illa contigit, testimoniis & subscriptionibus probata fuisset; ea tamen fuit: Foederatorum factione plus justo in Burgundia valente Regiarum partium Praesides ac Senatores Semurium, primarium Mandutiorum oppidum Regis nomine jus dicturi secesserant, cum Divione non liceret; ac inter eos Joannes Quarraeus, qui feliciter miscuerat ornamenta togae artibus belli: Is IV. Calendas Augusti MDXCIV circa secundam diei horam matutinam sibi visus est motu subito expergefieri, & verba quadam ignota pronunciare, cum famulo propius decumbenti surgere, & lampadem accendere jusso praecepit, ut eademmet verba, quae, ne sibi elaberentur, dentibus quasi retinere videbatur, scripto consignaret in hunc modum: Oug aposondes ton endon distiguion. Quod famulus confestim exsecutus est, neutro eorum, Graecane illa essent, an Arabica, aut alia, sciente. Quarraeus quidem, quamnis abunde iis artibus excultus, quae Viro Senatorio conveniunt, in suis Professionum tabulis, ex quibus haec historia à me excerpta est, scribit ingenuè, se Graeci sermonis planè fuisse inscium. Summo demum mane pergens in Senatum Quarraeus Jacobo Guionio, quicum illi consuetudo intercedebat, obvius sit, & vix salutatum rogat, ut ille verba, quae ex sola eorum asperitate Graca esse conjectabat, interpretari vellet; quae à Guionio lecta, Graeca sta tim esse deprehendit, sed minimè ex Homero excerpta, quod putavit novus quidam Philosophus; hac autem ratione describenda: οὐκ ἀπώσοντες τῶν ἔνδον δυστυχλων.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 235.5-7","label":"235.5 to 235.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/235.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 237","label":"DE VITARUM SCRIPTORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/237"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}