{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 239","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 239","ref":"239","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/239","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/239.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Qui Ciceronis historiam scripserunt, Corradus, Fabricius, aliique, ad intelligenda Ciceronis scripta utilem operam instituerunt. * Sunt, qui 13 ipsi suae vitae Historiam texuerunt: nam, Tacito teste, in Vita Agric. cap. 1. apud Romanos plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt. Nec id Rutilio & Scauro citra fidem & obtrectationi fuit. Nostro tempore Thuanus magnae Vir autoritatis candidissimusque Historicus de suâ vitâ historiam scripsit, in quâ multa, quae ad statum publicum pertinent: * ac referendi eò sunt libri commentariorum [Memoires Galli vo-14 cant) quos Viri negotiis publicis admoti de rebus suis gestis, qualis olim Caesar, nostro tempore Galli multi, scripserunt; in quibus enarrandis diligentissimus est Sorellus. * Sunt & alii, qui non tam ad civilem prudentiae 15 usum, quam ad historiam ipsam respiciunt: Quales sunt, qui in Familiis veterum Romanorum enarrandis operam posuere, laudabilem illam quidem, sed quae ad rem nostram non facit. Historiae illi antiquae magnam lucem accendunt: cujus generis scriptores cum curâ & censurâ suâ enarravit Rupertus in literis ad Albert. Richterum, quae habentur in Epistolis Richterianis à pag. 465 ad pag. 470. Elogiorum quoque scriptores propriè huc non pertinent: aliâ enim ratione rem suam instituunt. Quomodo hi à Vitarum scriptoribus differant, pluribus ostendit Mascardus ac arte historicâ tract. 5. p. 528. 529. * Nos jam ad Biographos recentiores accedimus, quorum vastissima 16 sylva est. Tot enim sunt Vitarum Scriptores, ut integram penè efficere Bibliothecam possint: quorum indicem congessit Labbeus in Bibliotheca Bibliothecarum, uberiorem dedit Teissierius; Optimo ordine digestae illae sunt in Indice Bibliothecae Thuana. Magnum hoc ad solidiorem doctrinam arcanum est Biographos benè habere cognitos, unde non in re literariâ tantùm, sed & civili optima formari prudentia potest. Nos ex istâ sylvâ aliquas, quae majori esse usui possunt, decerpemus. Primo hîc loco à nobis ponetur VITA PEIRESCII à GASSENDO 17 scripta. Magnâ diligentiâ conscriptus est liber iste, continetque varia memorabilia antiquaria, Philologica, Physica, Politica, quasi per cumulum congesta. Dum enim persequitur omnes viri istius labores, occasione istâ ad multa curiosa, ab illo vel inventa vel notata, dilabitur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 238","label":"DE VITARUM SCRIPTORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/238"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 240","label":"DE VITARUM SCRIPTORIBUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/240"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}