{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 252","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 252","ref":"252","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/252","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/252.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Ut itaque rectiore viâ incedatur, conficiatur Catalogus omnium autorum in singulis disciplinis, atque ille exhibeat Synopsin omnium librorum ejus disciplinae, qui vel jam publicati sunt, vel adhuc MSti in Bibliothecis delitescunt. De MStis publicâ Magistratus curâ indagandis jam suprà c. 7. dixi, & nunc denuo moneo: * multae enim sunt de surreptis per plagium ineditis libris virorum doctorum querelae. Legatur de hoc argumento Rittershusii ad Richterum Epistola, quae habetur in Richterianis p. 204. Equidem mirari satis non potui, ille ait, tam apud veteres Graecos & Latinos, quàm superioris seculi, viros magni nominis aliena scripta tota transscripsisse, & sine ulla immutatione aut mentione autorum pro suis edidisse. Bodinus lectiones Turnebi in Oppianum pro suis vulgavit. Quid Scioppius Giphanio harpagarit, notum est doctis. Hoc non aeque omnibus, Davidem Origanum Mathematicum libros Georgii Rollenhagii de Prognostico Calendariorum & Nativitatum pro suis edidisse. Arnoldus Clapmarius hoc nomine accusatur ab Eberhardo à Wethe. Optimi Piccarti nostri p. m. scripta in suraces hujusmodi manus incidisse, nemini hîc ignoratur: ut nec illud, ejus lectiones in Tragoed. Senecae hanc ipsam ob causam publicam lucem fugere.* Iidem autores secundum tempora & ordinem annorum, quibus opera eorum primùm excusa, dispescantur; tertiò Catalogus exhibeatur ipsorum operum, Catalogus secundum ordinem annorum, atque in singulis summaria & lemmata non capitum tantùm, sed & eorum, quae in capitibus continentur, annotentur. Tales Catalogi si instituantur, exempli gratia in Physicis, primùm autores veteres secundum ordinem & seriem annorum essent numerandi: si illorum integra extent opera, ea in compendium contrahenda brevissimum; si fragmenta, 10illa etiam suô locô ponenda. Hinc ad generalem physicam progressus fieri deberet, & secundum ordinem rerum notandae essent variorum autorum sententiae: qui veteres consentiunt cum recentioribus, ad unum ordinem referendi. In speciali Physicâ notari ista deberent singula, quae ad praxin ipsam sunt deducta, quaeque in naturâ ipsâ ita inveniuntur, notatis semper autoribus & annis, quibus singuli vel libri, vel inventa lucem viderunt: quae si accuratè sint omnia notata, atque indices plenè omnia repraesentent, magna inde nascetur utilitas. Statim enim patebit, quid cuique vel veterum Cap. XX. De Fructu omnis Historiae Bibliothecariae. rum vel recentiorum circa principia physica in mentem venerit, sive nova constituendo, sive vetera illustrando.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 251.5-6","label":"251.5 to 251.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/251.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/251.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 253","label":"DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/253"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}