{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 255","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/255.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Nunquam expeditior ad illa perveniendi via est, quam in peregrinatio-14 nibus. Si quis ergo in itineribus diligenter observationes instituat, eas aliquando editurus, is bene profectò de re literariâ merebitur. Suprà laudavi Monconisium, cui addi potest Thevenotius, qui multa apud varias gentes vel mechanica vel naturalia inventa consignavit. Laudandus quoque hâc in re Carolus Ogerius est, cujus extat Iter Danicum, Svecicum & Polonicum, quod ille Legato Memmio additus Sacretarius dictione latinâ nitidâ descripsit. Habentur illic variarum rerum civilium, naturalium, fortuitarum, lepidae narrationes, quae legentem mirificè delectant. Plerumque & illi, qui suam scripsere vitam, silentio praeterire non solent, quae illi memorabilia in vitâ observarunt. * Ex Epistolis nonnunquam talia colligi possunt, 19 praecipuè talibus, quae Physici sunt argumenti, quales Bartholinus, Licetus, Sorbierius, scripsere. Nonnunquam etiam in aliis talia deprehendas. * Ita 20 in Guidonis Patini Epistolâ 153. recensetur inventum Itali cujusdam pro componendâ ex terrâ quâdam compositâ massâ inflammabili, citra tamen odorem & fumum, quâ calefieri quasi in momento conclave aliquod possit. Verba ipsa adducere ab hôc locô alienum non est. Ily a ici un Italien qui dit avoir ité mandé expres pour un certaim secret, qui est d’ une terre composee qui echauffe incontinent une chambre, sans odeur & sans fumee. Plusicurs ont etè nommes pour en voir l epreuve, dont ily a eu deux Medecins, savoir Monsicur Matthicu & moi Mr. Blondel, Guenaut, Brayer & Morisset s y sont aussi trouves. Nous avoni signé que ces boules de terre faisoient un seu beau & clair sans fumée & sans aucune mauvaise odeur. Il nous dis qu il en donnera un cent pour 10. sous. Chaque boule est plus grosse qu une bale de tripot. Haec & similia colligenda omni studio sunt, insigni aliquando usui futura. In Mathematicis idem consilium dari potest, & dedit jampridem Job. 21 Pellius, Anglus, in suâ Matheseos ideâ, epistolâ scilicet de meliorando studio Mathematico, quae reperitur in collectionum philosophicarum Anglicarum quintâ, quae Anno 1682. prodiit. Consilia illic suppeditat, quomodo Pandectae universales Mathematicae confici possint, quibus colligantur ex Mathematicis libris & inventis, quae ante nos fuere; & veluti consectaria inde deducantur, citatis sub finem cujusque periodi aut propositionis autoribus antiquissimis sequentibusque; omnibus nota inusta, ubi vel in furtô deprehensi fuerint, vel mutuati suppresso autoris nomine fuerint, vel aliorum inventa sibi audacter arrogaverint. His Pandectis ita concinnatis pateret omnibus, quantum ordinis, soliditatis & perspicuitatis singulis messet, quid artifex artifici praestaret.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 254","label":"DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/254"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 256","label":"DE FRUCTU OMNIS HISTORIAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/256"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}