{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 261.5-8","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 261.5-8","ref":"261.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.5.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"* Hujus exempla in utroque Plinio, 20 Gellio aliisque habemus, & argumento sunt librorum Excerptorum apud veteres nomina. Hoc spectant libri commentarii, ita dicti à commentando, quod in memoriam nobis revocent, quae lecta sunt; Straboni Hypomnemata dicti. Gellius etiam memorias & conjectanea, quod multa in unum aggerantur, vocari testatur. Quae JCti digesta vocant, loci communes sunt. Habent & Graeci suas χρηστομαθεας. de quibus Maussacus in praeloquio notarum ad Harpocrationis Lexicon, quod nomen Boclerus excerptis suis Terentianis imposuit, ἐκλογὰς, quas Latini electa vocant. Tales sunt Stobaei Eclogae Electorum librum Plinium scripsisse accepimus, de quibus libris fusiùs agunt Hermannus Hugo libro de primâ scribendi origine cap. 31. & Clariss. Schefferus libro de Stylo, cap. 12. Graeci excerpta epigrammatum Ανθολογίας nomine appellabant, de quorum autoribus, colligendi modo mula1 ta doctissimus Vavassor libro de epigrammatibus, cap. 16. commentatur.* Nunc ad recentiores scriptores descendemus, è quibus generaliores illos seligemus: nam omnium, qui quâcunque in arte & disciplinâ collectanea scripserunt, ratio nunc haberi nequit; habebitur, cum ad disciplinas illas pervenerimus. Fuere jam tum barbarô illô seculô ante παλιγγενεσίαν literarum nonnulli, qui in omni genere collectanea scripserunt, sed cellarum foetores spirantia. Hinc tot illorum sunt specula, repertoria, quodlibeta, deflorationes, quae vel ipso nomine suô produnt elegantias suas, de quibus non est ut solliciti nunc simus. VINCENTIUS BELLOVACENSIS EPISCOPUS primus è luto aliquantulum emersit. Fuit ille ordinis Dominicani, natione Burgundus. Ejus extant quatuor specula, videlicet doctrinale, naturale, morale & histoVasti illi libri sunt, & non contemnendâ diligentiâ congesti; sed riale. ubique perlucet istius seculi ruditas. Sub doctrinali speculo comprehendit dogmata Metaphysica, Logica, Theologica: sub speculô naturali comprehendit Physica & Mathematica; totum plenè Plinium exscripsit, & omnes autores Geoponicos: in speculo historiali incipit historias ab initio mundi, usque ad annum Christi 1244. quas alius usque ad annum 1444. continuavit. Atque haec causa esse videtur, quod Vindingius in Additionibus illis ad Dekeri librum de scriptoribus Anonymis putat, hoc speculum historiale totum ab alio quodam Vincentio esse confectum. Ejus in historiâ non magna fides est; nota enim est Monachorum in illô genere industria. Est tamen nonnunquam, ubi in sterquiliniô hôc auri aliquid apparet. Habuere illi nonnunquam libros, aut descripsere, qui ad nostras manus non pervenerunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 261.1-4","label":"261.1 to 261.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.1"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 261.9","label":"DE LOCORUM COMMUNIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/261.9"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}