{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 271","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 271","ref":"271","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/271","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/271","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/271.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Melius erit, si illis utamur tanquam similibus, quae apta sunt parere argutas inventiones, cum in meditationes sacras super aliquot argumenta incidimus. *E talibus scripto-60 ribus nominandus est GICVANNI FERRO, qui omnes Italorum de Emblematibus labores uno volumine congessit, adjectis quorundam emblematum iconibus: procedit autem secundum ordinem rerum. Prodiit ille liber Venetiis Ann. 1623. in fol. sub titulo, Teatro d’ Imprese. Illud verò utilissimum est in hôc librô, quod indices varios adjecerit, quibus tanquam locis communibus uti possumus. Primus est omnium emblematum cum imaginibus & lemmatibus: primùm ponitur imago, res scilicet, quae depicta est, & illi subjiciuntur omnia lemmata quâcunque ratione, per totum librum, huic subjecto applicata; ideoque statim videre licet, quô in tertiô illa inter se conveniant. Alter index, qui subjicitur, est locorum, sub quibus ponenda sunt Emblemata, secundum ordinem alphabeticum dispositorum, & sub illis titulis, vel virtutum, vel vitiorum, vel aliarum rerum. Primò ponuntur lemmata, lemmatibus subjicitur imago, unde statim patet uno intuitu, quae qualesque imagines ac similia uni alicui loco quadrent. Si jam in oratione sacrâ in talem locum communem incidas, quasi sylva quaedam dabitur similium, quae novis conceptibus (ut omnis analogisinus foecundus est) ansam praebere possunt, qualia similia conglobata mirificè ornant orationem sacram. Legi potest praefatio huic indici praemissa ab autore. Addidit deinde tertium indicem solorum lemmatum, secundum alphabetum dispositorum: adjecta singula lemmata subjecto ipsi, qui index in inveniendis lemmatibus emblematum usui esse potest. Quae, ut argutè sonent, & nervosè proponantur, meditationem saepe longam requirunt; Valdè enim facit ad emblematum venustatem. Quartò adjecit indicem autorum, qui certis emblematibus usi fuerunt, tanquam charactere quodam gentilitio. Quintò addidit indicem generalissimum, tam rerum omnium quam emblematum & personarum. Altera pars ejus libri, vel potiùs novus aliquis liber, qui inscribitur Umbrae apparentes, ab eôdem autore est. Continuat idem argumentum, in quô multa de usu emblematum.* Hunc laborem hujus Autoris, quanquam 61 utilissimum, superat tamen alius Italicâ linguâ ad exemplum ejus scriptus, qui nunc in linguam Latinam conversus est. Ejus Autor est Abbas Philippus Picinellus, Liber itidem Italicus prodiit Venetiis An. 167. in fol. Latina versio Coloniae A. 1681. iterumque A. 1687. curante Augustino Erath. Singulare hoc habetur in illo autore, quod Emblematum plerorumque lemmata, è quibus illa Poëtis deducta sintz ostendat.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 270","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/270"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 272","label":"THEATRUM VITAE HUMANAE THEOD. ZVINGERI &EAUR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/272"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}