{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 279","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 279","ref":"279","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/279","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/279.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":424,"text":"Prodiit & à Georgio Henischio Thesaurus linguae Germanicae, quem Lexici instar esse voluit, in quo sub singulis vocibus adagia diligenteri notavit. Verùm non fuit absolutus ille liber; pervenit enim tantum usque ad literam H. Collegit Proverbia Germanica tribus tomis adjectâ explicatione rythmicâ Eucharius Eyering, Islebiae in 8vo. Ann. 1601. edita. Titulus libri est Copia Proverbiorum. Habentur in illo selecta proverbia, notatu dignai licet explicatio rythmica ad modum rudis poëSed tamen & in illâ multa sunt non adeo inseos germanicae sit instituta. epta. Ex his autoribus, adjectis quibusdam aliis, collegit postea Christophorus Lehmannus Florilegium suum Politicum, cujus extant tres partes in 12. editae Ann. 1643. Multa illic habentur arguta; quae, quoniam sub titulis sunt disposita, interdum argutos conceptus epigrammatibus praebere possunt. Exemplô suô hôc demonstravit Kindermannus in aliquô carmine nuptiali, & Job. Heywood Anglicâ linguâ 300 Epigrammata super 300. Proverbia scripsit. Schuppius aliquô locô librum hunc adeò commendat, ut post S. Biblia illum legi velit. Collationem Latinorum Adagiorum cum Germanicis instituit singulari librô Tappius, qui labor non contemnendus. Ante aliquot annos Paulus Winckler, Consiliarius Brandeburgicus, tres Chiliades fententiarum Germanicarum adagialium collegit, sub titulo gute Gedancken / Gorlitzii Ann. 1685. in 12. editas, quae sunt elegantes & argutae. Mentio suprâ facta est de versibus sententiosis & adagialibus, eos colligi in nnum in volumen interest. Non ita pridem JOHANNES LANGSTON in lucem edidit Poëseos Graeca Medullam, Londini ann. 1679. in 8vo. quo collegit secundum Alphabeti literas initiales versus Graecos, vel adagii aliquid vel gnomas habentes, & eum quidem in finem, ut memoriae mandari possit à tyronibus, penè eodem modô, quo Seidelius portam suam Graecae linguae edidit: Melior autem hîc selectus est. Idem jam antea ediderat simisem in Latinâ linguâ laborem, sub titulô Lusus Poëtici Latino-Anglicani, qui postea auctior prodiit: de quo, cum hactenus non viderim, judicare haud possum. * Alius Londini 1616. in 8vo. liber prodiit sub titulo Bibliothecae Scholasticae instructissimae per Thomam Draxe congestus, & Principi regio Carolo inscriptus; ubi Latina, Graeca, Gallica, Anglica adagia & versus sub titulis aptis reponuntur. Utilis quidem ille liber est, verùm longè plenior dari apparatus poterat, ideam tamen aliquam similia tentaturo subministrabit. Atque haec dicta sufficiant de proverbiorum scriptoribus, quorum ad 113 huc alii sunt, quos non nominavi, ac datâ operâ omisi. Adjici etiam his possunt Proverbiorum Arabicorum Centuriae II. cum interpretatione Latinâ & scholiis Josephi Scaligeri, & Thoma Erpenii, quorum locupletissima editio prodiit in 8vo Lugd. Batav. ann. 1613. Edidit quoque Andreas Tscherningius, Professor Poëseos in Academiâ Rostochiensi, ex Erpenianâ editione proverbia Arabica, quae in Germanicam linguam convertit, scholiis quibusdam adjectis. Edita quoque est Persicorum proverbiorum centuria, collecta & versione notisque illustrata à Levino Warnero, Lugd. Batav. in 4to ann. 1644.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 278","label":"278","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/278"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 280","label":"280","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/280"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}