{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 297.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 297.1-4","ref":"297.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/297.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/297.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Hac quidem de causa pauciores admiscuimus ex his, quibus respondemus, & tamen aliquot adjecinius, praesertim eruditorum: partim, quod me piguerit laboris, quem Angelus Politianus ferè sumit, in repetendo argumento Epistols, cui rescribit; partim quod, ut addas argumemum, tamen aliquid lucis ac vitae videtur deesse, ni prius legas eam, ad quam respondetur. Haec ex Erasmo prolixiùs adducere placuit.* Illud tamen ego velim, in epistolarum scriptoribus semper responsorias adjungi; ita rectius de omnibus judicaremus. * Velim & tempora epistolarum sollicitè adnotari. Quaeduo non fine causâ desiderat in Epistoliographis Thomasius praefatione illâ, quam Boxhornii epistolis à se recusis praemisit. Quare laudanda est Manutii, Siberi, in ordinandis Ciceronis epistolis opera, unde multum lucis historiae accedit. Idem Johannes Aurifaber in Lutheri, Joachimus Camerarius in Melanchthonis Epistolis fecit. Commendat eo quoque nomine Boxhornianas Thomasius. * Reperiuntur & in nonnullis epistolis lacunae, vel aenigmatica & peregrina nomina, quorum in Scaligerianis & Casaubonianis epistolis clavem dedit Colomesius opusculis suis literariis adjectam: qualia in Philippi Melanchthonis Epistolis passim quoque reperiuntur. Sed talia facilè è frequenti lectione detegi possunt, quod de se ait Vincentius Fabricius epistolâ modò laudatâ: unde Thomasius quoque loco citato adduxit: Memini me non indiligenter legisse antehac, quae extant, eruditorum literas, nec verò nnnc, quoties otium ad eam rem fert, intermitto. Unde tantum, prater alia, profeci, ut nihil ferè occultè in Lipsii, Scaligeri, Baudii, talium epistolis notetur, nullus carpatur, (nomen enim nunqum ferè, ut scis, exprimitur) quem ego non, quis fuerit, * Illud denique magnopere reprehendendum est in vel divinem, vel sciam. plerisque Epistolarum scriptoribus, nullum illis adjici indicem, qui de potissimis literarum contentis docere possit. Pauci admodum Epistolarum libri sunt, qui hoc nomine commendari possunt, Erasmi, Richteri, Boxhornii, (edit. Lips.)* Illud quoque ego suaserim, si quis hanc operam fumere velit, ut eruditorum literas, ninc illinc in scriniis nonnullorum latitantes, perquirat, atque in unum corpus compingat, alioquin, nisi hoc fiat, perituras. Nae is optimè de re literariâ mereretur. Nos jam Epistoliographos recensebimus, potissimùm eos, quorum ad historiam literariam usus est.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 296","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/296","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/296"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 297.5-6","label":"297.5 to 297.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/297.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}