{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 326","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 326","ref":"326","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/326","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/326.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"salubribus succurrissct monitis, in Lipsii locum à Curatoribus hujus Academiae opportunè subrogatus, futurum vix erat, ut tantam tot praeclarorum ingeniorum, quae annis quinquaginta proximis in Batavia nostra eluxerunt, messem mirarentur exteri. Nec labes tamen illa solos Belgas & Germanos, sed Gallos etiam vestros, infecisse videri potest. Magnam partem de illo vera sunt, quae in Excerptis Scaligerianis dicun66tur. Henricus Stephani Latinitatem Lipsii singulari libro notavit. * Neque unquam ego lvaserim, ut, antequam aliquis robur in stylo acquisiverit, inexercitatus adhuc Lipsianae lectioni adsvescat, aut ejus flosculos in usus suos excerpat. Qui illum imitati sunt, infeliciter rem suam gesserunt: Nam vel exscripserunt nonnulla ac sententias quasdam compilarunt, vel planè inepti fiunt, dum dictionem ejus exprimere tentant, per se non laudabilem. 67* BERTILIUS CANUTUS in suis Epistolis omnem in imitatione Lipsianâ gloriam quaesivit, ut vel in ipso libri titulo illam jactet: Sed ille periodos Lipsianas tantum congerit, & lacinias ex illo consuit: ERYCUS PUTEANUS Lipsii successor, felicior quidem, ejus imitator fuit ac evitavit quidem abruptam illam brevitatem, tot sententiarum hiatus & praecipitia, frequentatas interrogatiunculas, alliterationes exiles & similia, quae Lipsio familiaria vitia sunt: sed, dum illa vitavit, in vitium περισσολογίας & ταυτολογίας incidit, Cum enim brevitatem affectaret, id effecit, ut tribus quatuorve periodis absolveret, quae Cicero unâ periodo mediocri absolvere potuisset. Scripsit Puteanus aliquot centurias, quae vivo illo editae sunt, earumque plena editio Francof. 1663. prodiit. Post mortem ejus Epistolarum apparatus post69 humus in 7. Centurias distributus Lovani Ann. 1663. editus est. * PETRUS GRUTERUS, cujus suprà mentionem fecimus, λιψιανίζειν in epi70stolis suis voluit, cui à Barlaeo illusum est. * Longè eoineptior est, qui Lipsium imitatus, COELIUS in suâ Institutione Epistolicâ, κακοζηλίαν Lipsianam docet, ipse vehementer ridiculus. De his simiis Lipsianis lege praefationem Thomasii in Epistolas Manutii.* Lipsii plures supersunt epistolae inedirae, quae in Chiliade illâ non habentur. Jam tum Meursius, Boxhornius aliique sparsim quasdam edidere. Testatur Monconissius in Itinerario suo part. 2. pag. 150. Hugenium omnes habere literas Lipsii adse scriptas, ac Sorbierius in literis suis alicubi refert Christianum Hugenium ostendisse sibi aliquot volumina epistolarum à Viris doctis ad Lipsium scriptarum. Vir illustris Marq. Gudius tot habet ejus ineditas, ut Chiliada jam editam MARquinque augere centuriis possit. MARTINI ZEILERI Epistolae Germanicae ad locorum Communium 72 Scriptores potius referendae sunt. Vir ille fuit Πολύγραφος nostro seculo, non indoctus, certè rerum multarum compilator. Scripsit autem plura Germanicâ linguâ, quam Latinâ.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 325","label":"PRIORIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/325"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 327","label":"327","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/327"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}