{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 330","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/330.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"* Quod titulus promittit, praestat liber uberrimè: Sunt enim multa notatu dignissima, quae ad historiam literariam novissimi temporis pertinent, in illis datâ occasione notata. Multa sanè disci ex illis possunt: addita sunt praeterea literarum quarundam spicilegia, à Professoribus Altorfinis, Hoffmanno, Ruperto, Rittershusio, Dinnero, (habuit enim Academia haec viros semper insignes,) & aliis viris doctis scripta. Sunt hîc aliquot Gruteri Epistolae, in quibus multa notabilia: est prolixa epistola Christophori Arnoldi ad Georg. Richterum p. 496. & seqq. ubi multa egregia habentur de Originibus Germanicae linguae. Additur index rerum & argumentorum in singulis epistolis: judicium de Barclai Argenide prolixè habetur p. 783. ubi tota illius fabulae compages examinatur. Habetur elegans carmen Gruteri trochaicum in Galenum Casp. Hoffmanni, editioni quidem paratum & summis curis & molestiis elaboratum, sed hactenus, quae invidia nostrorum temporum est, nondum editum, non sine magno rei Medicae & Philologicae damno: Fuit enim Hoffmannus vir longè doctissimus, Medicus, Philologus consummatissimus. Reperitur illud carmen p. 534. & seqq. quo graphicè depingit Magnatum desidiam in procurandis optimis artibus. Videas & illic p. 539. milerum Gruteri statum. DOMIN. BAUDII Epistolae etiam in tyronum manibus sunt. Nemini ignotus Baudius, salibus & facetiis ubique diffluens. Vir fuit doctissimus, 87 Poëta inprimis in Jambis felicissimus. Dictio ejus, si judicium Scaligeri in Excerptis Puteanaeis audimus, sapit phrasin Neroniani temporis. Est enim in illo quidam flos sermonis ad poëtismum aliquantum accedens, & colorem aliquem è Plauti argutiis trahens, qui ipsi scriptor familiaris fuit quem imitaretur; & ita imitatus est, ut non esset κακόζηλος. Epistolare enim arguB8 mentum inprimis inter familiares non respuit jocos & sales.* Vir fuit meliore fortuna dignus, si ipse faber ejus esse potuisset. Habuit familiaria vitia, quae vehementer ipsi obstiterunt ad altiora tendenti, Venerem & Bacchum; amoribus enim paulo plus, quam licebat per honestatem & ordinem, deditus fuit: Quod occasionem dedit eleganti illi- Centoni Virgiliano, quem Dan. Heinsius in ipsum dissimulato nomine scripsit, qui reperitur inter poë89 mata ejus p. 426. * Accessit postea, vel in famam vel in infamiam Baudii, quod Petrus Scriverius ederet librum cum titulo: Dominici Baudii Amores, in quo ille congessit omnes, quae de hôc argumento habentur in Baudio, epistolas; adjectis aliis similis argumenti, non omisso etiam centone illo Heinsiano, cui Dom Baudii nomen ipsi praescripsit, quod dissimulârat in poëmatibus suis Heinsius. Omnia in illo libro lepida, grata futura iis, quos trahit illa voluptas; amatoribus scilicet, sed eruditis. Nec mirum est, delectatum fuisse hôc labore P. Scriverium, qui & ipse totus ad has delicias compositus fuit, si fides habenda est illis, quae narrat Colomesius in opusculis suis; illic enim mirabilis historia de illo habetur p. 101. quem illic vide.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/329"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 331","label":"JACOBI BONGARSII & GEORGII MICH. LINGELSHEIMII 9O","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/331"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}