{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 347.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 347.1-4","ref":"347.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Ego deesse mihi quidquam nego, abesse multa confiteor, quae tamen ipsa, ni fallor, ejusmodi sunt, ut si largè suppetant, nihilo fiam melior, si absint penitus, aut si minima sint, sicuti sunt, nihilo deterior. Ergo, quod ad hanc jacturam attinet, tranquillo satis animo sum: illa me dies noctesque vexat, illa mihi penitus insidet Baretque cura, quod, si quem studia mea fructum ferre, si quid posteris industria mea prodesse poterit, id periisse totum, ac perire quotidiè magis intelligo. Haec sunt mea detrimenta, optime Crato; atque utinam mea tantum essent, ferrem facilius, & quoquo modo quasi foverem ac mollirem dolores meos. Nunc quod publico tamdiu commodo defuerim, quod jacere studia mea per annos decem, quod ingenium languere sim passus, quod denique fundamentis adolescentiae praeclare jactis, aetas gravior exspectationi non responderit, id cum recordor, penè totus ipse mihi displiceo: & quanquam culpa vacem, me tamen culpâ non libero, sed quasi communis causae desertorem accuso. Una relinquitur in amore tuo consolatio: etsi nihil praestares aliud, hoc ipso tamen consolaris, quod aegritudini meae sociam se adjungat aegritudo tua, & dum tu aeque doles atque ego, id efficis, ut ego non aeque doleam atque soleo. Sed illa pars literarum tuarum, in quâ de Maximiliani Imperatoris admodum propensa ad liberales disciplinas voluntate significas, & addis, opem ab eo si petam, fore, ne frustra petam, ea verò pars animo meo tanquam labanti quiddam, quod consisteret, instillavit. Aliis alia cara sunt: non eodem sensu, non eodem omnes ingenio natura finxit: ego, quarum rerum illecebris capiuntur multi, ita plerasque non amo, ut averser penitus ac fugiam. Literis pascor, his voluptatem nullam praefero, ac ne confero quidem; harum consuetudine nihil suavius experior, nihil dulcius. Et quemadmodum, si Solem è mundo Deus auferat, statim in hoc orbis terrae communi domicilio summus horror, summa sequatur incommoditas; sic adempto mihi literarum usu, plena tenebris omnia, plena molestiis, otium injucundum, negotium perdifficile videtur. O mi crato! O mi, inquam, suavissime Crato!","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 346.5-7","label":"346.5 to 346.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/346.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/346.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 347.5-6","label":"347.5 to 347.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}