{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 348","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 348","ref":"348","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Decet igitur, cum tu Maximilianum vehementer ames, cum illius gloriae maxime servias, id curare te inprimis, quod & maximum est amoris argumen. tum, & ad ejus gloriam maxime pertinet. Bonis enim viris, quorum excludi numero me non arbitror, & ita doctrinarum in studo versantibus, non ut sibi tantum vivant, privata delectatione contenti, sed ut ingenii monumenta relinquere, & posteritati patere suam industriam velint, quae mihi semper studiorum ratio probata vehementer est, iis tu si otium das, &, qua vales apud Imperatorem gratia, conficias; vide quot bona consequantur. Ipsum Imp. ornabis immortali gloria, probitati & virtuti amissam prope dignitatem restitues, fueris tu quoque magna laude; quanquam Te quidem hoc spectare non oportet, (ad eam enim laudem, quam adeptus jam es, propemodum accedere nihil potest) sed tamen frueris eorum amore & observantia, quos tibi tua merita, tua benignitas adjunxerit. Equidem, si hoc per Te assequar, ut ex turbulento negotii genere emersus, ad tranquillitatem perveniam, & quod reliquum vitae contigerit, in optato literarum portu, interpellatore nullo, vacuus omni cura degam, nulla res erit tanta, quam non & me tibi debere confitear, & libenter tua causa suscipiam. Istam quidem virtutem, quae me à molestissimis occupationibus ad suavissimam quietem & aptissima naturae meae studia traduxerit, feram in oculis assidue, colam animo semper, fortasse etiam futuris gentibus ignotam esse non finam. Vale. Romae, Id. Jun. M. D. LXX.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 347.5-6","label":"347.5 to 347.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/347.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 348-2","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/348-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}