{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 353-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 353-2","ref":"353-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"gacitate, 3. Memoriâ; adeò ut qui tria illa conjuncta habeant, ad discendum sint aptissimi. Sed tamen nec omnes illae partes omnibus insunt ingeniis. Quosdam destituit memoria, cum & apprehensione & sagacitate valeant. Quidam memoriâ praecellunt, sed in apprehendendo tardi sunt, neque sagacitate multum pollent. * Sunt, qui ab artibus & doctrinâ averso 17 animo sunt, quibus tamen ingenii gloria deneganda non est: Nam, etsi per regulas & praecepta illis non fulciatur ingenium, suo tamen quodam instinctu ad magna procedit. Testatur id Cicero in Orat. pro Archiâ: Ego multos homines excellenti animo ac virtute fuisse, & sine doctrinâ naturae ipsius habitu propè divino per se ipsos & moderatos & graves extitisse fateor: & illud adjungo, saepiùs ad laudem atque virtutem naturam sine doctrinâ, quàm sine naturâ valuisse doctrinam. * Quae etsi quidem interdum occurrant exempla, tamen non 18 omnes ita comparati sunt, ut soli naturae relinqui possint, ideòque ἐυμαθία in illis adjuvari informatione alicujus magistri debet. Intellectus hominis praecipuè rectitudine judicii & imaginationis aesti9 mari solet. Illud actum mentis notat, quo illa inter res discernit, atque plures inter se ideas componit, vel affirmando & eligendo, vel negando & rejiciendo. Utriusque in singulis disciplinis habenda ratio est, sed ita, ut in quibusdam imaginatio primas, secundas judicium teneat; in quibusdam contrario se haec modo habeant. Sine judicio certè omnis inanis phantasia & imaginatio est, nullaque omnino ars & scientia rectè vel discitur, vel exercetur: nam ab illo quasi in ordinem rediguntur phantasmata.* Judicium 20 hoc, si circa disciplinas intellectu eminentes versetur, judicium Theoreticum voces licet, vel Aristotelicâ voce ἐυσυνεσίαν; nam & in illis maxime judicio locus est: si ad actionem refertur, prudentiae nomen invenit, quâ senes prae caeteris, ut multitudine eventuum eorumque collatione exercitati, excellunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 353","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/353"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 354","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/354"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}