{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 357","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/357.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"* Ac primo quidem loco à nobis ponuntur 43 Celeria excitata & agilia ingenia, qualia ab imaginationis promptitudine nasci solent; de quibus jam multa diximus. In vulgi oculos illa incurrunt, atque ab iis praecipuè aestimari solent. Non deest illis acumen & extemporalis oratio, sed quae aures potius impleat, quam pectus saturet. Joci illis in promptu & sales: sed, cum res seria agitur, cum argumenta in medium proferenda de Republicâ salutari consilio gubernanda, omnis illa subtilitas ingenii retunditur, & velocitas illa ob inconstantiam nulli usui est. Solent tali ingenio plerumque esse praediti, quos praecoces appellamus: nam rara est in illis constantia, nisi singulari ratione & divinitus excitatum ingenium sit. In illis nihil aestimandum, nisi quod primum omnium excidit, id enim ingenium redolet. Si labor & cura accesserit, omnia corrumpentur & in nihilum redigentur.* His ex adverso opponuntur Tarda ingenia, quae qui44 dem non celeriter comprehendunt, sed judicio pertinaci rebus immorantur, atque adeo assiduitate suâ, praecipuè si quaedam illis sagacitas juncta sit, istorum celeritatem saepe antevertunt: Nam plures ex maturitate justâ fructus colligunt. Et illa quidem ad Rempublicam regendam peridonea ingeia sunt: Omnia enim in statu suo conservare potius, quam res novas moliri laborant; caeterum in rebus novis excogitandis segniores sunt. * Vidi ingenia, quae stupida quis credidisset, sed subito postea quasi è veter-45 no quodam evigilantia omnium in se oculos converterunt: nam quasi ex cellâ promtuariâ, quae ante per silentium collegerant, depromere & summa judicii vi rerum intima penetrare videbantur. Ex hoc genere inter antiquos Demosthenes, Virgilius, Thomas Aquinas fuere: atque hic posterior eam ob causam Bovis nomine appellatus fuit. Solent illi profunda disciplinarum omnium penetrare, in civilibus solidâ instructi esse prudentiâ. In sermone semper haesitant, ut oratio illis non fluere, sed stillare, videatur. Extemporales non sunt in inveniendo, sed ubi rem attentè contemplantur, ad fundum omnia perspiciunt. Verba illorum plena sensuum sunt & emphatica. Quicquid agunt, serio agunt; atque ubi assiduitas vel exercitatio accesserint, in omni doctrinâ palmam ferent. Modestiam semper prae se ferunt; nunquam φορτικοὶ & superciliosi. Unde Huartus rectè inter ingenii excellentissimi notas retulit, si naturâ humilis sit, si sua non aestimet. Hinc fit, ut, qui latitant eruditi, plus interdum sapientiae recondant, quam qui illam in publicâ luce jactitant.* Tot mihi exemplis hujus rei veritas constat, ut ego 46 in puero malim aliquam tarditatem, quam celeres & praecipites animi motus: Hos enim ab illis superari semper observavi. Quare & Astrologi, si qua illis fides est, Mercurii, qui ingeniorum director habetur, & agilitatem illis parare creditur, felicissimum positum non adeò laudant, cum Saturni benè locati tarditas profunditatem intellectus largiatur. Quod si cum corporibus mentes comparare fas est, hi de naturâ fixi participant, cum illi ad volatilium indolem accedant.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 356","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/356"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 358","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/358"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}