{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 358","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 358","ref":"358","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/358","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/358.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Quo magis autem illa, quae fixa sunt, constantia sunt & ἐνεργητικὰ, ita & plus roboris tales animi habent. Medio inter haec ingenia loco sunt duae eorum formae, quarum altera ex utrâque illâ formâ mista, altera aliquid praeter haec excellentius habere videtur. Nam cum agilia ingenia naturae magis instinctu agant, tarda arte & labore proficiant, illa temperata ita ex utraque illâ indole sunt, ut exiguo labore multa praestent, cum ingenita vis in illis arte major sit. Ad quasvis illa scientias apta sunt, sed tamen ultra mediocritatem non assurgent. In his vero & ingenii praestantia ac agilitas cum labore maximo conjunguntur, ac natura cum arte aequaliter certat: Quare inter ordinaria ingenia prin48cipatum tenent.* His denique quintam aliquam formam omnium praestantissimam addiderim, quae, ut inter elementa, quasi quintae alicujus essentiae loco sit: quâ notabuntur illi seculorum Phoenices, Heroës, divino quodam instinctu ad omnium rerum cognitionem, ad novarum artium inventionem animati. Tales fuere artium & disciplinarum inventores, imperiorum Statores, Imperatores, Ecclesiae reformatores similesque, quales vix 49multi uno seculo nascuntur. * Comirius in eleganti oratione de arte parandae famae, Platonem ut puto eâ in re secutus, hominum ingenia cum metallis comparat. Sunt in illis plumbea, sunt aurea, sunt vitrea, sunt è variis metallis mista, quorum singulorum ille artes & rationes in famâ parandâ recenset. His ego adderem illa plusquam aurea, quae etiam plumbeos homines suâ virtute & luce in aureos mutare possint. Pro variis his classibus facilè à quovis signa vel praestantium vel stupidorum ingeniorum colligi possunt, in quibus tamen nihil temerè definiendum: saepè enim, quae tarda videntur, successu temporis, pro mutatione temperamenti in meliorem statum immutabuntur, ut non paucis exemplis constat eorum, qui ex morbo singularem ingenii felicitatem consecuti sunt; saepe quoque certo naturae impulsu ad peculiares quasdam artes feruntur, in quibus supra fidem proficiant, cum in caeteris planè desipiant, ut multis exemplis Huartus probavit lib. 1. cap. 3. Saepè à studiis & lectione abhorrere quosdam videmus, qui tamen sibi relicti plus praestent solius naturae benefi51cio. Sex praestantis ingenii signa Diodorus Tuldenus] Ctus doctissimus in praeclaro illo de Cognitione sui opere lib. 3. c. 3. posuit, quae hic notabimus: I. est justus ad res sublimes instinctus, ut cum in Philosophiâ ad Dei & Naturae contemplationem feruntur, à cavillatiunculis & tricis abhorrent; in historiâ ad factorum illustria documenta respiciunt, non ad ritus vel fabulas, aut otiosas philologias: uno verbo, quae nolunt difficiles habere nugas.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 357","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/357"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 359","label":"FINIS LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/359"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}