{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 362","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 362","ref":"362","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/362","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/362","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/362.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":391,"text":"Si Laërtio in Vitis Philosophorum fides habenda est, Aristo Chius περὶ χολῶν sex libros composuit, tum & Cleomenes Παιδαγωγικὸν scripsit. Ipse quoque Pythagoras παιδευτικὸν scripsisse dicitur, & Aristoteles, Theophrastus, Aristippus περὶ παιδείας, tum & Plato & Chrysippus: quae omnia temporum injuriâ perierunt. Superest è veteribus aureolus Plutarchi περὶ παίδων ἀγωγῆς libellus, quo utilissima de hoc negotio praecepta continentur. * Superiori seculo, cum reflorescere inciperent literae, multi fuere è viris doctis, qui hâc quoque parte laboranti Reipublicae consiliis succurrerunt: in quibus praecipuè Melanchthon & Erasmus mihi nominandi, quorum ille communis Germaniae Praeceptor de omnibus per Germaniam Scholis benè meritus fuit, tum quod de instituendis illis praecepta daret, tum quod omnes disciplinas recenseret, & in luculentum ordinem redigeret, in ipsis quoque optimis latinitatis autoribus enucleandis multum temporis insumeret: Unde hodieque supersunt tot in Ciceronis Epistolas, Orationes, Virgilium aliosque autores notulae non profectò contemnendae, & in quibus multum eruditionis latet, quas ex ore ejus nonnulli Y3 exceperunt. * Erasmus utilissimos quoque de instituendâ juventute libellos 14edidit. * Sed tamen & ante hos Duumviros in Germaniâ, & quidem apud Westphalos, quibus illa praecipuè laus debetur, bonarum literarum & linguarum celebres ludi fuere instituti, cum exemplo suo incitaret ex Italiâ in rura Westphala deducens Musas Rudolphus Agricola, & consilia Rudolphus 15 Langen Eques Westphalus doctissimus urgeret. * Tum in urbe Monasteriensi ludi elegantiorum literarum, barbaris illis magistris repudiatis instituti, statimque per totam Westphaliam plures apertae fuerunt Scholae, quibus formata ingenia: hinc per totam Germaniam bonas doctrinas disseminarunt. 16* Daventriae tum versabatur Alexander Hegius, homo Westphalus, Langii quondam condiscipulus: è cujus disciplinâ magnus ille Erasmus prodiit, & 17ad Belgas aeque ac Germanos bonae artes propagatae sunt. * Scilicet ut ab hâc quondam gente Germaniae virtutis gloria adversus Romanos asserta fuit, cum illorum victricia arma non fine insigni clade repellerent; ita primi humaniorum literarum tropaea in Germaniâ erexere. Majoribus postea passibus & animis haec stadia decurrerunt in Germania viri docti, ut vel cum ipsis Italis de principatu contenderent, & magnâ cum curâ in Scholis rectè adornandis certatim à Viris doctis laboratum fuit. 18 Non enumerabo hîc omnes, quotquot de Scholis earumque institutione hoc Cap. II. De officinis bonarum mentium. hoc tempore scripserunt. Multi enim sunt multorum libelli & dissertationes de hoc argumento Camerarii, Chytraei, Neandri, Burenii, Maphaei Vegii, Vitruvii, Roscii, Vergerii, Mosellani, Frischlini, Bilstenii, Alstedii & aliorum. * Inter eos 19 omnes merito principe loco nominandus est Joannes Sturmius, Argentoratensis Academiae Professor, cujus extant varia de Oeconomiâ Scholarum scripta; ejusque consilia Scholastica non Germaniae tantum urbes, sed & peregrinae secutae sunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 361","label":"DE OFFICINIS BONARUM MENTIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/361"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 363","label":"DE OFFICINIS BONARUM MENTIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/363","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/363"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}