{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 369","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 369","ref":"369","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/369","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/369","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/369.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"Ac primò quidem, ut omnia rectè fiant, opera danda est; hinc ut promptè & expeditè & cum quadam alacritate ac animi jucunditate. * Fuerunt in veterum Sophistarum Scholis, qui in utramque partem de omni argumento dicere potuerunt, quod non nisi continuo exercitio factum est. Sunt, qui frequenti usu omnia in ridiculos sensus detorquent. Quantum memoriae, vel exercitatione vel peculiari aliqua arte, succurratur, notum est, & de eo nos infrà plura. * Multum 11 prodest ad res magnas & negotia gerenda, si quis maturè adsuescat memoriae narrativae, ut cum circumstantiis temporum, personarum, locorum, omnia memoret & describat, & quae ab aliis narrantur, ex lectione vel auditione in summam aliquam contrahat.* Incredibilis Exercitationis & consuetudinis 12 vis, per quam non in educatione tantùm, sed & in quibuscunque aliis rebus stupenda fieri possunt, de quo legatur doctissima illa Erasmi Bartholini Dissertatio, quae est inter quaestiones ejus Academicas nona. Quanta Exercitationis rectè ordinatae vis sit, vel ex eo patet, quod in illo, 13 qui ob naturalem surditatem vocis & linguae usum non habet, adeò intendi vis imaginativa & apprehensiva possit, ut è motu labiorum, quem visu observat, literas, è literis verba incredibili celeritate intelligat, & ad illa respondere sciat; quod arte fingulari & certis praeceptis à quibusdam cum stupore audientium effectum est. Dixi alibi eâ de re prolixiùs, sed nec loco hoc praetermittendum id videbatur, quoniam vel solo illo exemplo mirifica phantasiae & ingenii vis arte adjuta ostendi potest. * Suscepta fuit ab Anglis quibusdam illa mutorum institutio, ejusque specimen Wallisius dedit; cujus extat prolixa eâ de re epistola ad Dn. Boilium scripta, in Actis Philosophicis Anglicis, Num. 61.* Fuerunt & alii inter Anglos, qui integris eâ de re libris egerunt215 Holderus in libro de Elementis loquendi, cui additur Tractatio de Informatione muti & surdi: (liber editus est Anglicâ linguâ Londin. 1669.) Georg. Sibscota in libro Anglico, cui titulus: Deaf and Dumb mans Discourse, or concerning those, Who are born Deaf and Dumb, edito Lond. 1670. cum additione libri de ratione loquelae creaturarum inanimatarum.* Non recens natam illam ar-16 tem è Rudolpho Agricolâ conjicere possumus, qui lib. 9. de Invent. cap. ult. vidisse se testatur surdum à primis vitae annis &, quod consequens est, mutum; didicisse tamen, ut quaecunque scriberet, aliquis intelligeret, & ipse quoque, tanquam loqui sciret, omnia mentis suae cogitata perscribere posset. Quod etsi in dubium vocare videtur Ludov. Vives lib. 2. de animâ, cap. de discendi nationa, nullam tamen ejus causam habuit, praesertim cum fide dignus testis & ἀoτόπτης fuerit Agricola; nunc verò tot experimentis res illa probata est: * Nam non in Angliâ tantum Holderus & Wallisius experimenta institue-17 runt, sed & in Sabaudiae quodam Principe ingeniosissimus Comes Emanuel TheAaa 18 Thesaurus specimen aliquod exhibuit:* ac meminit Digbaeus tract. de naturâ corporum cap. 28.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 368","label":"DE FACULTATUM ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/368","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/368"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 370","label":"DE FACULTATUM ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/370"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}