{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 371.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 371.1-4","ref":"371.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/371.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/371.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/371.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"negare, quicquam de arte istâ praeceptis traditum, ut solus ille ac primus eâ de re forte videatur cogitasse; ac aliqua praecepta, sed quae exigua sunt & nullius momenti, suppeditasse. Pontius vero ille, quantum scitur, nihil edidit, ac videtur Bonnetus illam Pontii, qui aetate Valesii An. 1590. vixit, artem hactenus occultatam, suo tempore An. 1620. publicasse. Ita enim Nicolaus Antonius loco suprà citato: Nempe mira haec res, ut muti verba efferrent, in artem ivit apud nos egregiâ industria Viri perspicacissimi Petri Pontii Benedictini Monachi, quam videtur Bonetus publicasse. Idem de eo testatur Nicolaus Antonius sub nomine Petri Pontii, ubi praeterea Fr. Joannis de Castanniza Benedictini testimonium ex Historiâ de Vitâ S. Benedicti adducit, qui & ipse Dn. Gasparum de Gurrea filium Gubernatoris Arragoniae discipulum ejus hujus rei testem affert. Legi quoque de eo potest Ambrosius Morales in descriptione Hispaniae fol. 38. qui testatur, eum loqui docuisse fratres duos & sororem Castellae Connestabilis, de quorum alterg, Petro à Velasco nuncupato mitum esse ait, quae & quanta intra vigesimum aetatis annum, ad quam vixit aetatem, didicerit, quoniam ultra vernaculam suam linguam locutus fuerit, scripseritque Latinam ferè absque soloecismo, quandoque & eleganter, tum etiam Graecos characteres scripserit. Adducit & Morales schedulam manu illius scriptam, qua respondet roganti per manualia signa de arte istâ & formâ, quam sibi adeò utilem expertus fuerat. Ex iis, quae adduximus, patet, Digbaeum, cum Sacerdotis meminit, qui librum talem scripserit, Pontium intellexisse, cum ars ab illo profecta fuerit, quae à Boneto est publicata. * Hìc vero iterum turbat Nicolaus Antonius, qui immemor 25 eorum, quae de Petro Pontio dixerat, Emanuelem Ramiresium de Carrion Prieguensi Marchioni Hispaniarum Magnati à secretis & à curâ formandi eloquii, quia mutus natus erat, Inventorem vel Doctorem hujus artis facit, Ita enim de illo: Hic apud nos artem invenit, aut certè solus exercuit aetate suâ literas & aliqualem usum docendi mutos, quod quidem in eodem Marchione, atque item in D. Ludovico à Velasco Fraxini Marchione Connestabilis Castellae fratre & in aliis praestitit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 370","label":"DE FACULTATUM ANIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/370","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/370"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 371.5-6","label":"371.5 to 371.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/371.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/371.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}