{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 378","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 378","ref":"378","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/378","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/378.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Singulos titulos iterum dividit, atque hâc ratione Systema integrum omnium vocum in linguâ occurrentium, philosophicâ quâdam ratione ordinatum exstruit; Quod non copiae tantum verborum, sed & meditationi ac inventioni rerum inservire potest. Est enim inventio nil aliud, quam ut meditando conjungamus, quae cum re conveniunt; sejungamus, quod repugnat: Qui analogismus licet hîc in vocibus disjunctis consistat, operatio intellectus & ratiocinatio facile sociabit, quae de se praedicari vel simplici vel argutâ & enthymematicâ oratione possunt. Ac profectò non omnino vana sunt, quae ipse Autor in praefatione de hoc suo organo praedicat: Ut ad secundarium hujus organi usum veniam, qui revera primarius est, & ipsum ἔgγor dici posset, immensum illum esse scias, & ita comparatum, ut infallibili articulatione & consequentia te ad tertiam connexionem deducat, quae pariter in omnium rerum cogitationumque humanarum strusturis locum obtinet, & ex cujus vero, claro & distincto intellectu totum humanae sapien34tiae lumen exurgit. * Proposuerat sibi Beccherus tribus libris succurrere juventutis informationi, & hoc suum consilium prolixè enarrat in Methodo suâ didacticâ & appendice ejus, libris Germanicâ linguâ editis. * Primâ parte Methodi practicae continebatur vocabulorum à primitivis ordinata deductio: cujus laboris etiam alios jam ante socios habuit. Pars secunda illo, quod jam recensemus, continetur organo, habetque vocabula omnia sub illis, quos enarravimus, concordantiarum titulis, secundum significationes 36 suas posita.* Tertia pars ab illo promissa, sed nunquam in lucem edita, dedisset nobis concordantiarum titulos de subjectis praedicatos, iisdemque alligatos & combinatos. Ita enim ipse: In tertiâ parte combinabuntur notiones, praedicabunt omnes partes orationis & significationum tituli de se invicem: ita, ut omnium subjectorum naturam per quindecim titulos, e. g. quae dura, quae levia, quae alba, quae sonora omnia sint &c. in quo corpora conveniant, in quo aversentur, scias, ita totam physicaem practicam & omnes comparationes proprias habebis; ex quibus omnes definitiones & hypotheses omnium scientiarum fluunt. Sed hujus partis tertiae defectum nunc utcunque supplet pars secunda, quae, ut diximus, ad hos usus ab homine mediocriter ingenioso commodè adhiberi potest.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 377","label":"DE SUBSIDIIS DIRIGENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/377","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/377"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 379","label":"DE SUBSIDIIS DIRIGENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/379"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}