{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 379","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 379","ref":"379","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/379","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/379","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/379.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Fuit 37 illi viro versatile ingenium, quod in omnia se diffunderet, ac singulari perspicacitate comprehenderet. Ideoque virorum doctorum consideratione digna sunt, quae ille in Methodo suâ Didacticâ proposuit; in qua multa reperiuntur, summo in re literariâ usui futura. Plura etiam nos docuisset, si Methodus ejus Gnostica de acuendâ ratione & formando judicio, quam promisit, in lucem prodiisset. Sed de ejus methodo didacticâ nos infrà plura dicemus: nunc tantùm de novo ejus organo verba fecimus, quatenus illud directioni intellectus in apprehensione, collatione, illatione rerum, inservire possit. Neque enim hactenus habemus, qui praedicata omnia accuratiore ordine digesserit; ac profectò dolendum, tertiâ illâ parte, quâ applicationem praedicatorum ad subjecta docet, per ejus obitum nos fuisse fraudatos. Et caeteri illi libri, ut Polybistor Jonstoni, Pexfelderi apparatus, omnesque Nomenclatores & Januae hunc usum nobis non praestant, quorum defectus accuratè ille in methodo suâ denudavit. Multa quoque in orbe isto picto Comenii non sine ratione improbat, etsi imaginum ille usus, qui ipsi non placet, non omnino est improbandus. Saepe ego in votis habui, ut Schola quaedam Naturae, Artis & Actionum humanarum publica in juventute instituatur. * Per Scholam naturae intellectam velim Systema aliquod corporum naturalium benè ordinatum; ubi per vivam corporum demonstrationem & vocabula meliùs memoriae inhaererent, & ideae de rebus intellectui sisterentur. Nulla enim efficacior ars mnemonica est, quam cum in rem praesentem veniunt discipuli. Per Scholam artis intelligo omnia opificum & artificum instrumenta, quae certis quibusdam receptaculis omnia asservarentur, & pueris explicarentur. * Ac postea 40 in easdem cogitationes dilapsum quoque Beccherum deprehendi, qui in Methodo suâ Didacticâ part. 2. circa finem Ideam aliquam Theatri Naturae & Artis proposuit, atque in epilogo appendicis suae inter alia talis Theatri institutionem promisit. Sed amplissima illa promissa irrita fuere, neque talia privatorum sumptibus effici possunt.* Id verò certum est, si Princeps ali–41 quis tale Theatrum instrueret, aut in Academiis, quemadmodum Bibliothecae publicae, inveniretur, major confluxus studiosorum has impensas facilè resarciret: Immensos enim fructus illa res praestaret, multisque laboribus, molestiis & impensis studiosam juventutem sublevaret. Alios quoque etiam illiteratos curiosiores alliceret, unde multis accessionibus tale Theatrum augeri possit, & tota rerum universitas in unam domum compacta spectatoribus exhiberi. * Sed in mechanicis artibus consultius fortassis esset ipsos adi42 re opifices. Cum enim instrumentorum natura ex usu ipso rectius discatur, ipsa illa applicationis ἀὐτοψία plus informabit. Promiserat & Beccherus Methodum Mechanicam practicam, qua ope decem Axiomatum Mechanicorum omnium opificiorum praxin docere velit, & brevi quidem tempore; ita ut accuratiùs ipsis opificibus sciant, ac intra anni tempus multas artes mechanicas simul discant studiosi; de quibus tamen nihil comparuit. Et talis theatri intuitu improbabat Comenii orbem pictum Beccherus, qui tamen Theatri hujus defectu suum quoque usum habet.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 378","label":"DE SUBSIDIIS DIRIGENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/378","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/378"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 380","label":"DE SUBSIDIIS DIRIGENDI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/380","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/380"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}