{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 38.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 38.1-4","ref":"38.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Rudis indigestaque moles corporum nec ad ornatum, nes ad usum est. Quò mihi caementa, tigni & lapides, si ex iis non struatur aedificium? Quorsum incondita hominum turba, nisi in ordines suos divisa ad aciem rectè instruatur? Series librorum ut scrupulosa nimis esse non debet, & in portiunculas exiguas divisa: sic enim memoriam non juvat sed dissipat, cui unicè tamen inservire ordo debet; ita nec rudis & ad quamcumque designationem institui debet. Rei, ut naturae ipsius, communem ordinem sequamur oportet. * Laboriosum nihilque profuturum opus est, cum Croix de la Maine in Bibliothecâ suâ ideam rerum secutus pluteos velut Locos quosdam communes, sed malè ordinatos, disponit, sub quibus velut sub suis titulis libri de materiâ istâ scribentes compararet. Hujus ille Consilii sui luculentam descriptionem Regi Christianissimo obtulit epistolâ singulari, quâ hortatur, ut Bibliothecam publicam ad eum modum instruat, quod Exemplum privatorum bibliothecae sequerentur. Hanc ille ut Bibliotnecam universalem venditat, unde unô obtutu solaque inspectione comprehendi possint omnia, singulaque rerum scriptarum argumenta velut in sedibus suis habitent, & tanquam ex fodinis aurum, erui possint. Sed vehementer ille fallitur. Nam quot ille pluteorum titulos confinxit, suo quodam ordine digessit, non ad constitutionem artium & scientiarum instituto, quod memoriam gravat potiùs quàm juvat. Deinde speciales illi tituli vel angusti nimis sunt, vel nimis ampli, sub quibus librorum inaequalis esset & planè deformis distributio. Quàm enim indecorum esset, majores minoribus libris interspersos, ut greges compelli solent, simul conjungi. Si vel solas septem classes summas, sub quibus speciales tituli ponuntur, inspicias, inepta omnia statim deprehendes. Primus ordo est de rebus sacris & ad illas pertinentibus. Secundus est de Artibus & scientiis. Tertius de descriptione Universi tàm generali, quàm particulari. Quartus de rebus, quae pertinent ad genus humanum. Quintus de viris, qui bellicâ virtute inclaruerunt. Sextus de operibus divinis. Septimus de diversis memoriis. Quo ordine nil ineptius dari potest.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 37-3","label":"DE ORDINE BIBLIOTHECARUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/37-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/37-3"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 38.5-6","label":"38.5 to 38.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/38.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}