{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 383","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 383","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/383.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"* Quae etsi conficta videntur, non induci tamen possum ut credam, quae è Petri Montui libro de unius legis antoritate lib. 5. cap. 5. adducit Gabriel Naudaeus in Apologia Hominum Magiae insimulatorum cap. 14. ex Arabe Abezebron manifesto plagio omnia cepisse Lullium: Nam Naudaeus in Lullium eo in loco praeter rationem iniquior est, ac alia manifestò falsa de illo refert. * Quid vero Petrum Montuum, ut haec scriberet, impulerit, ignoro. Nam hujus sententiae rationes nullas adductas video, neque unius Viri fide recipi illa possunt, qui fortè Arabica non legit vel intellexit, vel planè talia confinxit; cum & ipse Lullium totamque illam artem contemptui habeat.* Acerbior quoque in Lullium ejusque artem Verulamii censura est, qui de Augm. Scientiar. lib. 6. cap. 2. circa finem, vocat Methodum Imposturae, quae quibusdam Ardelionibus procul dubio acceptissima fuerit. Methodus, inquit ille, scientiae alicujus guttulas aspergit, ut quis sciolus specie nonnulla eruditionis ad ostentationem possit abuti. Talis typocosmia nihil aliud fuerit, quam vocabulorum aertis cujusque massa & acervus ad hoc, ut, qui voces artis habcant in promptu, etiam artes ipsas perdidicisse existimentur. Hujus generis collectanea officinam reserunt veteramentariam, ubi praesegmina multa reperiuntur, sed nihil, quod alicujus sit pretii. * Extat & prolixa in illam artem Berneggeri declamatio, Oratione de parandae doctrina modis illegitimis, quae est inter orationes ejus secunda. * Parum quoque honorificè de eâ judicat Kecker. 10 mannus in Praecognitis Logicis tractat. 2. ubi de variis suae & superiorum aetatum scriptoribus Logices judicat, unde pleraque illa, quae adversus eam artem dixerat Berneggerus, ἀυτολεξεὶ, quod in Viro doctissimo miratus sum, descripsit.* Hamelius in lib. 3. de mente humanâ cap. 2. §. 3. idem in illis locis 11 Lullianis vitium agnoscit, quod in Dialecticis; quod fontes nimis generales praebeant, in quos qui animum intendat, non corpori prospicere, ex Fabri judicio, ait, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum venere, jaculari. * Sorel. 12 lus in libro de perfectione hominis tractat. 4. multa de hâc arte, cujus ille summam recenset, sed simul demonstrare laborat, mancam eam esse & mutilam, neque illa, quae sibi proposuit, exhaurire omnia. * Quod si omnium istorum, 13 quae adversus illam artem dicuntur, summam colligas, ad haec capita facilè reducuntur. 1. quod omnium scientiarum principia misceantur, quae ad illam generalitatem non possunt reduci. 2. Quod loci communissimi sint, quorum non sit adaequatus in dicendo usus; cum in quâlibet oratione ea rem conficiant, quae è propioribus argumentis petuntur. 3. Quod ordo non fit accuratus, & in multis ille concinnior dari possit. Primum quidem non nego fuisse & me inter illos quondam, qui hanc artem contempserunt, ac pro levi & futili commento habuerunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 382.4-5","label":"382.4 to 382.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/382.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/382.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 384","label":"QUE INVENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/384","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/384"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}