{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 398","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 398","ref":"398","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/398","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/398","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/398.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":441,"text":"Quamcunque denique in parte verses omnem illam artem Lullianam & Combinatoriam, nihil est nisi L gices quaedam propago, quâ continetur ars disserendi, seu inquirendi respondendi de rebus omnibus, quae & Gassendi sententia est in libro, Logica Origine & varietate cap. 8. ubi omnem illam doctrinam Lullianam p compendium proponit, ac nihil in illâ agnoscit, quod non etiam Logit tribui possit. * Verùm cum usus ille sit multo maximus, & ad inventionem verborum & rerum Hodegetae instar esse possit, non dissuaserim, ut familiar sibi terminos Lullianos quis reddat: non ut operosas secundum illams riem dissertationes datâ operâ instituat, sed ut in memoriam sibi revoce si qua non statim occurrant; quemadmodum in Buccellini officina Epith torum, vocabulorum sylva, sub pedibus Poëticis ordinata, non commod tantum voces, sed & novas interdum per tacitam mentis combinatione meditationes suppeditat.* Ex iisdem Analogiae & artis Combinatoriae for tibus procedit illud Fr. Pomey artificium in Candidato suo Rhetorices, qu ex forte fortuna objectis ac substantivis & adjectivis, laudem, vituperiu significantibus, & medio modo se habentibus, argumenta educit. Hoc quoque monitum non spernendum est Alexandri Ficheti, qui i arcana Studiorum methodo cap. 5. haec habet: Utere etiam Lulliano secreto; omn de omnibus dicito, communem locum habeto, quem mutato nomine omnibus ut cothu num tragicum aptes. Naturae & Artis & Politicae partes omnes ut speculum habe p. oculis, & materiae, de qua disserendum est, adscribe illa omnia. Ita fiet, ut locupletis ma redundet oratio. Ita Omtores Graeci in Panegyricis Deipara, Crucis, jejunii &rum aliarum clogia, definitiones conglobatas coacervant, Coelum, Solem, Lunam, Astr Paradisum, ignem, aërem, pluviam, manna, fontem, mare, terram, gemmam, aurur arborem, phoenicem, Reginam, aulam, thronum, sceptrum, coronam, ducem, vexillur aciem castrorum, arma, victoriam, thesaurum &c. vocitantes: percurrunt aetate puerorum, virorum, senum; status Regum, Sacerdotum, militum &c. provincias eni merant. Ita Justitiam in coelo, in terris, & ubique rimabatur orator Auspicalibus cur feriis. Ita Piseus in suis concionibus aliquid ex singulis disciplinis & linguis in prata su ut rivos aquarum & salientes derivat. De qualibet virtute dicere licebit ea omnia, qu suprà dicta sunt, esse fontem bonorum, Reginam rerum, Solem orbis terrarum, vir rum robur, ornamentum matronarum. De Rege dices eadem, Deum, Dei Vicarium terris, basim & columnam status, caput, oculos & cor imperii &c. Sic enim etiam pecurruntur partes humani corporis & templorum, arae, sacra, victimae, &c. Varieta tamen erit utendum ut larva, ne ars pateat oculis: Loci interni & externi, argume ta, refutationes, motus adhibendi erunt, & figura; eaque industria magium dicturis viae compendium erit complanatum: Cyprianus & Tertullianus oratione de patientia locos omnes percurrunt oratorios, efformantque in animis dicendi modum optimum Praeter has serva tibi arcanam artem, quam nulli pandas aemillo: vendita & extolle more mysteriorum merces tuas; eas tamen ne vende, sod absconde & sceretut prodero noti. Haec Fichetus, qui Oratori, praesertim sacro, non malum hîc consilium 82 suppeditat.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 397","label":"397","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/397","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/397"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 399","label":"399","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/399"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}