{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 401","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 401","ref":"401","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/401","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/401","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/401.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"* Carneades omnia, quae legit, volumina, memoriter recitare potuit. Idem in versibus, quos semel audivit, fecit Theodectes. Julius Caesar legere, audire, quaternas de rebus maximis epistolas dictare, quintam ipse scribere, ac si calamum poneret, septenas pariter dictitare solitus fuit. Seneca 2000. nomina semel audita è memoria reddere potuit. D. Augustinus de Animâ & ejus Orig. lib. 4. cap. 7. insignem refert de quodam suo amico Simplicio historiam, qui quoscunque Virgilii versus interrogatus recitare potuit, ac integras Ciceronis orationes. Amicus quidam Francisci Petrarchae omnium, quae legit & audivit, ita memor fuit, ut & tempus & locum, quo illa legerit vel audiverit, post multos annos significare potuerit. Joannes Picus Mirandula audita semel à recitante carmina & directo & retrogrado ordine recitare potuit. Bernardus Lavinheta refert, se quendam JCtum docuisse hanc artem, quâ unâ nocte omnes rubricas decretalium memoriae mandaverit.* Id verò omnem fidem superat, quod de juvene quodam Corsico refert testis fide dignissimus & πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων Muretus Variar. Lection. lib. 3. cap. 1. cui cum magnam vocabulorum copiam, significantium, nihil significantium, barbarorum, non cohaerentium, Muretus proposuisset, ut ille dictando, puer, qui illa excipiebat. scribendo fessi essent, juvenis vero unus alacer ac recens assiduè plura, & vel 36000. posceret; ὁ δαιμόνιος ἑκεῖνος (hoc elogio illum ornat Muretus) fixo in terram vultu planè omnia eodem ordine, nusquam prope insistens, nusquam haesitans, auditoribus stupentibus, reddidit: deinde ab ultimo incipiens sursum versus pervenit ad primum; rursus ita ut primum, tertium, quintum, ac sic deinceps omnia diceret, & quo quisque voluerat ordine, sine ullo errore omnia referret; Atque haec ita animo haeserunt, ut vel post annum ea recitare potuerit. Eam artem Franciscus Molinus Patritius Venetus ab eo didicit, qui intra sex septem dies nomina amplius quinquaginta sine ulla difficultate aut eodem, aut quocunque alio libuisset, ordine recitavit. Addit Muretus: Haec ego vix auderem literis prodere, mendacii suspicionem reverens, nisi res adhuc esset recens, & Nicolaum Lippomannum, Petri Alexandri filium; Lazarum Mocenicum, Francisci filium; Georgium Contarenum, Laurentii filium, Patritios Venetos optimos & nobilissimos adolescentes, aliosque praeterea innumerabiles ejus rei testes haberem: à quibus, si mentirer, vanitatem meam coargui nollem. tio planè non adstipulor, qui haec ad Daemonis suggestionem refert. Quandoquidem ergo tot testibus & speciminibus ars illa nitatur, minimè illa spernenda videtur, quicquid etiam alii, qui eam non intelligunt, judicent.* Habetur illa artis Lullianae quasi propago quaedam, atque iisdem 11 superstructa principiis creditur. Nam cum ordinem rerum praesupponat memoria, ars verò Lulliana de rebus omnibus ad certos ordines & classes rediEee redigendis sollicita sit, ea quasi per se ex iis consequi videtur, nisi quod alius applicandi modus forte adhibetur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 400.5-9","label":"400.5 to 400.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/400.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/400.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 402","label":"DE MEMORIAE SUBSIDIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/402","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/402"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}