{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 405","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 405","ref":"405","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/405","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/405","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/405.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"*Extat Cosmi Rosselii Thesaurus artificiosae memoriae, Venetiis An. 1574. in 4. 24 editus. Praecipua vero ejus tractatio versatur in Locorum distributione, figuris rerum, applicatione figurarum ad memoranda, & memorandorum ad figuras. Locorum scilicet sollicita debet esse disquisitio, in quibus assumendis magna autorum est variatio; aliqui naturales, aliqui artificiales praeferunt. Metrodorus ex antiquis in iis signis, per quae Sol permeat, trecentos sexaginta locos posuit, è quibus munimenta memoriae quaerantur, & rerum imagines animis hominum inferantur. * Julius Camillus non ad artem remi-25 niscendi solùm, sed & generalem usum locos universales commentus est. Mentionem artis ejus reminiscendi facit Hieronymus Marafiotus in suô de ar 26 te Reminiscentiae libro statim sub initium. Joannes Sturmius in libro de linguae Latinae resolvendae ratione de locis, in quos eam resolveret, sollicitus cap. 1. de hoc Julio Camillo narrat, quod primus coeperit solvere linguam Latinam, eamque dividere partibus ipsius hominis: putavit enim se in homine posse invenire omnem ordinem universitatis; & in dividendo homine dissolvere & dividere posse omnem copiam & varietatem vocabulorum: In hominis ossibus siquidem natura inveniatur terrae; in sanguine natura caloris & ignis; in spiritu aër; in urinâ aqua &c. Postea tamen ipse hanc rationem improbavit, & theatrum instituit, in quo universitas naturae possit videri, digeri, distingui, cumulari. * Theatrum illud divisit septem Planetis. 27 In Planetis observavit uniuscujusque proprietates, quod & fecisse Jordanum Brunum in libro de Compositionibus imaginum videmus. Editus verò est liber illius de hac re linguâ Italicâ, ut Sturmius loco citato testatur.* Im. 28 mensae illius laudes sunt apud Riccium in praefatione Apparatus Latina locutionis, qui suos defectus suppleri posse credidit hoc theatro, quod tum non oditum erat. Id à Julio Camillo, inquit, Viro in has unà pracipiendi facultate facilò principe cumulatè absolutum exspectare licebit, qui in sua theatro ita ad sua capita, vel unumquodque quod homini in mentem dicere venire possit, ex ordine digestum habet, ut inde vel infanti Latina oratio, in calamum scribenti, quam uberrimè confluere possit. Quod quidem divinum opus, ne aliquo maligno fato nobis ntercipiatur (nam aliquos annos ad regiam voluntatem nobis proferri, aquo animo persetri potest) summis precibus à Diis immortalibus contendendum est.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 404.5-6","label":"404.5 to 404.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/404.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 406","label":"DE MEMORIAE SUBSIDIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/406","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/406"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}