{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 426","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 426","ref":"426","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/426","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/426","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/426.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Hoc modo imaginationem hostem intellectus, & noxiam ei, conciliari posse contendit, ut inposterum 37ad eundem possit collineare scopum. * Secundum impedimentum est, quod, quae cognita sunt, non magnifaciamus, nec attentè meditemur; cujus remedia quoque proponit. Tertium impedimentum illi est, quod nimis ad utilitatem alicujus notitiae respiciamus: Contentos enim nos eo solo esse jubet, quod novam quandam veritatem detexerimus: nisi enim ita faceremus, viam ad utilissima quaeque nobis occlusuros. Praeclaris hîc exemplis demonstrat exiguam naturae potentiam, quae in abstractione suâ parum utilis videtur, in progressu & applicatione infiniti usus esse, quod pateat magnetis, vitri, nitri & sulphuris usu, quorum subjectorum variâ applicatione stupendae operationes successu temporis sint productae. Quis enim credidisset, solâ aciculae magneticae directione ad septentrionem multorum aureorum milliones lucrari, Orbem novum detegi potuisse? Ac talia infinita excogitari è levissimis & contemtis vulgo experimentis posse cer38tum est.* Quartum impedimentum Indispositionem nostri facit, quâ non semper apti sumus ad veritatem inquirendam; cujus varia remedia recenset. Quintum impedimentum illi est eruendarum veritatum nimis longa series; cui remedium è partitione operis bonoque ordine & numero quaerit. Ejus exempla recenset, & elegantissimâ dissertatione ostendit, quomodo imaginatio extendi possit, ut uno folio comprehendere possimus integro libro materiam praebitura. Imaginationem verò extendi docet conversatione cum doctis, & colloquiis mutuis, ubi tum omnia, quae inciderunt, statim consignanda sunt; lectione eorum, quae in illo genere scripta 39 sunt à viris doctis.* Et sanè quantum conversationi tum cum Viris doctis, tum peregrinis, tribuendum sit, superiore libro singulari capite diximus, & singulari libro Gallicè scripto de ! utilitè des voyages Baudelotius de Dairval, Paris. Ann. 1686. edito prolixe declarat: ubi de usu & commodis peregrinationis in antiquitatum indagandarum studio multa disserit, ac exempla 40 varia novarum in iis observationum congerit. * Eandem operam in variis literariis monumentis per Italiam conquirendis impenderunt Joannes Mabillon & Michael Germain, Presbyteri, qui illa libro singulari, cui titulum Musei Italici Paris. Ann. 1687. editi fecerunt, collegerunt. Hinc in formatione prudentis magistri, quomodo imaginatio nostra ab ipsâ pueritiâ augeatur, copiosâ & eruditâ dissertatione exponit; quâ de re in sequentibus plura. * Sextum impedimentum ponit, quod commoditate saepe destituamur ad 41 effectum deducendi ea, quae ad executionem in veritatis acquisitione requiruntur, certis vitae negotiis adstricti. * Cui remedium hoc opponit, ut 42 semper nostram in studiis inclinationem sequamur, ita quicquid aggrediemur, facillimum fore, ac multa nos effecturos ait.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 425","label":"DE METHODIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/425","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/425"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 427","label":"DE METHODIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/427"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}