{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 434","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 434","ref":"434","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/434","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/434","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/434.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":398,"text":"* Verùm tantum abest, ut convenientia in methodis particularibus sit, ac eâdem viâ omnes incedant, ut penè singuli sibi semitam sapiant, & quot capita penè tot sensus sint, magno argumento, etiam illâ ab Aristotele traditâ analyticâ parum instructos esse plerosque. Non est hujus loci; omnes illos recensere autores, qui diversâ in disciplinis methodo usi sunt; de eo enim in Polyhisto7ore Philosophico pleniùs agetur.* Quidam Encyclopaediam uno complexu & sub unâ quasi scientiâ generali tradiderunt, ut fecit Sorellus in libro Gallicâ 71linguâ scripto, cui titulum Scientiae universalis (Stience universelle) fecit. * Sub generali & corporalium & spiritualium rerum divisione omnem philosophiam comprehendit. In quatuor tomos dividit. In primo agit de Terra, Aqua, Aëre, Coelo & Astris: secundo de Metebris, Lapidibus, Metallis, Plantis, Animalibus, Animâ hominis, Angelis & Deo: tertio de usu, melioratione, perfectione & imitatione rerum in mundo: quarto de usu idearum, quae producunt scientias & artes, de linguis, scripturâ, numeris. Addidit his refutationem errorum vulgarium tractatumque in quo examen Encyclopaediarum instituit, suique consilii rationes in concinnatione hujus scientiae universalis exponit. Verum praecipuos aliquos tantùm recenset, ac non paucos omittit. Sciagraphiam ac rationem sui operis in fine Bibliothecae Gallicae tradit. Caeterum & alia, quae pro subsidiis scientiae universalis infervire possunt, in tractatu Gallico de perfectione hominis, quem in Germanicam linguam Baro de Stubenberg convertit, Noribergae Ann. 1660. editum. 72* Sunt, qui sub schemate fabulae amatoriae universam philosophiam tractant, quod fecit Martianus Capella libro de nuptiis Philologiae & Mercurii & septem artibus 73libealibus, in quem autorem Grotius annos 14. natus scripsit. * Non multum dissimilis argumenti est fabula illa ab Anglo quodam inventa, & in linguam Belgicam translata, ac Amsterodami 1668. edita. Tiolus est: Deviermaakelcke Historie Zee en landt-Reyze van Euphues oste een Ontleedinge des Vernufis. Proponitur hîc sub specie Historiae fictae ratio conversandi ac educatio nobilitatis eruditae methodusque studiorum instituendorum. Voluerunt illi Autores utile dulci miscere; cumque praecepta nuda severitate suâ ingrata sirt, hâc novâ specie vestita illa magis fortè arridebum Verum ut illa Sorelliana 74 Methodus historica, ita haec Poëtica & comica est. Scientias & disciplinas particulari methodo tractatas uno volumine congessit Job. Henricus Aistedim. 71* Operosa fuit illius Viri diligentia, nun tantum in confuetis disciplinis in compendium redigendis; sed etiam in novis inveniendis. Valde enim largus est in titulis novarum artium; quos effinxit interdum ut nova res videretur, quae in aliis disciplinis jam tum pertractata erat, & pertractari debebat, Nam si quis de partibus omnium discipimarum singulares disciplinas conficere velit, ut faciut ejus exemplo minc multi, non dividere accuratè & methodice, sed discerpere disciplinas videretur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 433","label":"433","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/433"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 435","label":"435","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/435","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/435"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}