{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 444.5-6","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 444.5-6","ref":"444.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.5.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Valebit hoc si ea legamus, in quibus magnâ attentione opus: utpote disciplinarum scriptores, quorum argumenta connexa sunt, qui fundamenti loco substernendi caeteris 22 sunt.* Alioquin in libris vastis, quales scribere) Cti solent, Historicis & similis generis summariorum lectio, quae praemitti capitibus solent, sufficiet. Multa enim in illis sunt aliena, quae sine dispendio praetermitti possunt. „ Pertinet ad tales quoque libros dogmaticos & cum cultu scriptos hoc praeceptum Ficheti: Non est interrumpenda lectio notis exscribendis, sed ad finem à capite ad calcem pertexenda atque regustanda denuo, ut ars dicendi judiciumque combibatur, tum notae per otium signis positis indicata excerpentur. Bis & ter quod pulchrum ebrum est, imo libri praecipui terendi & prae manibus habendi sunt semper: eam ob rem ille ut Amasium suum circumferebat Homerum semper, Hesiodum alius, hic Tullii familiares Epistolas. Quare in omnibus fontes quarendi sunt, qui enim fontes invenit, multum & multa legit, cum principiis insint omnia: qui rivulis irretitur, licet multis, legendo multa parum aut nihil legit: mea aeterna erunt, ajebat ille apud Valerium Maximum, tua horaria. Fontes autem dicuntur autores scientiarum, & in facultatibus principes. Rivuli interpretes, Analectae, Murileguli, Minorum gentium libri.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 444.1-4","label":"444.1 to 444.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/444.1"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 445","label":"RANDA COMPENDIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}