{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 446","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 446","ref":"446","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/446","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/446","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/446.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"27* In docendo maximum profectus praesidium, nec immerito, collocat Forcius: Simul atque (inquit) in literarum judicio promoveris nonnihil, enitere ut per totum diem, si fieri possit, doceas; ea doce, quae noveris, si non omnia nosti. Sedulo cunandum, ut vel prece vel pretio habeas unum, cui ea, quae velis, possis recitare. Si pro horis singulis exiguam pecuniam dederis auditori, atque hoc modo quatuor aut quinque aureos expenderis, tantum comperies te profecisse, tum in literis tum in formâ docendi, 2 8ut vel palam ea audeas profiteri. * Porrò nunquam docendi munus etiam ab imparato omittendum suadet: Relictâ ostentandi libidine quoquo modo affectum te esse senseris, sive per totam noctem vigilaris, sive altior cogitatio te impedierit, ad exercitium velut ad messem currito. In Praelegendo omnem superstitionem vitandam suadet. Si quis locus occurrat obscurus, eum intactum potius relinquere suadet. Nam è praelectione magis fructum quam gloriam quaerendam esse judicat. Saepe mihi, ut hoc meo firmem exemplo, cum ad docendum maximè imparatus accessi, in extemporali praelectione necessitas ipsa extudit, quae longâ meditatione non incidissent. A docendo omnem abesse vult invidiam. Si literatus me invisat, inquit, non occultabo ea, quae assidua peperit consuetudo: verum ultrò ipsa prodam tidamque alteri ferrum, quo me superare possit, si velit. Sic enim aliis indicando saepe studii modum ipse meliorem semper inveniam, quem exercitatio illa suggeret docenti. Quod Fortii consilium non erga omnes aeque laudandum: dissimulanda enim aliqua erga illos esse, qui ingenuitate nostra abuti volent, ipsae communis prudentiae regulae dictabunt. In docendo omnes cavillationes & sophismata abesse jubet, quae char29 tarum lusibus comparat, in quibus omnia ficta sunt. * Suadet porrò, ut etiam pueri ea, quae didicere, statim doceant alios, proposito singulis mensibus aut proemio aut honore aliquo illi, qui vicisset; quod in declamando suaserat Fabius. Sic enim uberiorem relaturos fructum & juventuti rectius consultum fore existimat. Novi ego, qui in numerosa prole rem optimo cum successu ita instituerunt, ut natu majores minores semper docerent; quâ mutuâ aemulatione excitati fratres feliciter in studiis progressi sunt. Fichetus quoque inter arcana siia etiam τὴν διδασκαλίαν commendat. Ad comparanaam, inquit, solidam doctrinam via tritissima certissimaque est docere. Signum enim scientis est posse docere, imò & gradus ad scientiam firmissimus. Fortius magni faciebat hoc docendi exercitium: Hoc exercitio miram tibi rerum copiam compaiveris. Ubi decies rem eandem docueris, plus te senties profecisse, quam si fugiens lucem magno te domi labore confecisses. Per singulos dies duodecim docere horis solebam; praeterque ipsas semel interim declamare, vel de Deo, vel de mundo, aut thematibus aliis exercitationis causa. Nonnulli insanire me vociferabantur, sed utinam sic ab incunte aetate contigisset insanire.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 445","label":"RANDA COMPENDIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/445"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 447.1-4","label":"447.1 to 447.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}