{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 448","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 448","ref":"448","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/448","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/448","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/448.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":408,"text":"Saepe etiam accidit, ut ipse notavit Fortius, quod ad stylum aptiores simus, ac omnia nobis sponte profluant; saepe non nisi labore atque longâ cogitatione quicquam possimus comparare. Unde aliqui minus recte colligunt, non esse ejusdem autoris, quae non pari curâ perscripta sunt.* Idem ne noctis quidem tempus à scribendo vacuum esse vult: Noctu ad manum tabulas cemtas vel lapideas habe, aut membranas, quas ossibus adustis in usum cum praeparant. In his somno intermisso notare poteris, quae libebit, ac luce diurna melioribus typis rescribere. Easdem tecum circumfer semper, ut cum in mentem aut venusta verborum connexio, aut rerum observatio ulla inciderit, scribere ipsam in iis queas. Bonam partem libri hujus in tenebris scripsi, quanao somnus me obcalculi. dolorem reliquerat, idque cum Sol adpersa nobis figeret vestigia noste vagante in medio coelo. Quod Fortius hic praecipit, jamdudum, antequam Fortiana illa legerem, feci. Multa ego carmina in tenebris, cum somnus me destitueret, palimpsesto illevi, quae insequenti die elaboravi. Diligenter notari quoque vult Fortius, quod per singulos dies profeceris, ejusque suadet ephemeridas instituendas.2 In his tamen omnibus pro ratione aetatis ac ingeniorum temperies quaedam adhibenda est. Ratio in his habenda est, ut praecipit Fichetus, nationum & aetatum: alia Gallis, alia Italis, Hispanis, Germanis sunt ingenia; aliae juvenum & senum vires, alia pericula. Alii diutius studendo, meditandoque perdurare possunt, alii non item: temperamentum quoque expendendum. Biliosi alacriores promptioresque sunt; sed difficilius & laboriosius student. Pituita qui concreti sunt, tardiores sunt, at non ita fatigantur. Melancholici obstinatiores laborando habentur. Sanguinei medii sunt. Illorum omnium caloribus aestivis pomeridianis periculosa est contentio. Est quadam in studiis literarum ingluvies & avaritia, quae nocet animo, non concoquenti, sicut cibus avidius ingestus stomacho. Ne mihi sis Helluo librorum, sed Amicus. Modus ergo adhibendus est, qui rebus omnibus est salutaris. Illi enim diutius & felicius student, qui valent diutius. Valent autem illi diutius, qui studiis moderantur sapientius; qui autem effraenata sciendi cupiditate procurrunt immoderatè, auferrique se sinunt, in ipso limine corruunt, ut Claudii cantherius, fractis momento cor35 poris & animi viribus.* Temporis quoque ratio habenda. Illud nempe, quod est ab otio, à recreatione diuturniore, à deambulatione & corporis exercitatione ludicra proximum, maxime opportunum est. Dici enim vix potest, quantos animus, corporis motu concitatus, impetus habeat, ait Plinius Junior, quantove cursu calamus fluat, otii intercapecatedine recreatus. Ut gratiora illa studiorum intervalla sint, duo remedia 36 maescribit Fortius: Alterum ut bene nutrias corpus, ambules, ludas, conpiveris, corpus vino impleas, ac aliis modie recrees mentem. Idcirco nonnulli ante concionem integros vixi cantharos, spiriti uno exhauriunt. Alierum ut multum dormias.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 447.5-6","label":"447.5 to 447.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/447.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 449.1-4","label":"449.1 to 449.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/449.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/449.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}