{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 46-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 46-2","ref":"46-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/46-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/46-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"Statim enim ille Zenodoto Eratosthenem subjicit. Etiam ille Cyrenaeus fuit, Callimachi discipulus à variâ doctrinâ πένταθλος dictus, & Philologi sibi nomen vindicavit, teste Suetonio de illustribus Grammaticis cap. 10. Praefuit & huic Bibliothecae Apollonius Rhodius, vir ob Argonauticum carmen celeberrimus. Fuere apud Romanos, etiam antequam Bibliothecae struerentur, quidam actorum publicorum & legum custodes: asservabantur in aede Cereris plebiscita ab Aedilibus plebis, à Quaestoribus urbanis posteâ in aerario reposita. Librorum, tabularum censura committebatur Aedilibus Curulibus, Triumviris executio in libros damnatos data, censoribus quoque arbitrium in libros erat. Duumviri à Tarquinio creati libros Sibyllinos custodiebant. Mutatâ Republicâ M. Varroni à J. Caesare Bibliothecarum colligendarum negotium datum est, & Pompejus Macer ad ordinandas designatus. C. Julius Hyginus ob antiquitatis notitiam Polyhistor vocatus ab Augusto Bibliothecae Palatinae praefectus. Videmus ergò jam ab omni aevo doctissimis, & qui erant ὑπείροχοι ἄλλων, Bibliothecas, ingeniorum, animorum & sapientiae thesauros fuisse commissos. * Apud Reges Franciae dignitas illa non exigua erat, quam sub Carolo M. obtinuit Gernandus. In Synodo Ticinensi Anno 876. subscribit Hilduinus Abbas S. Dionysii & Bibliothecarius Caroli Calvi. Fuit & Ebo Archiepiscopus Remensis Bibliothecarius, ut patet ex Caroli C. Epistolâ ad Nicolaum PP. ubi ait, illum à Parente Ludovico Pio, adhuc Aquitanico rege, fuisse constitutum. Qui in Ecclesiâ Romanâ Bibliothecae praeerat, teste Onuphrio Panvinio tractatu de Bibliothecâ Vaticanâ, Cancellarius vocabatur; cujus ille munus describit: Bibliothecam & omnia ejus volumina accuratissimè custodire; Bullas sive diplomata vel Epistolas decretales Pontificum scribere, & si opus erat, dictare; Acta Conciliorum & Synodalia exscribere & conservare; tandemque apud Romanum Pontificem omnia praestare, quae sedis Apostolicae Cancellarii nostro tempore faciunt. Erat verò olim Cancellariorum non ista dignitas, quae posteâ fuit; De cujus nominis primâ origine, variâque acceptione, dignitatis incrementô, legendi omninò sunt Casaubonus in Flavii Vopisci Carinum loco illo: Praefectum urbi unum ex Cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquid, nec dici; Et Salmasius, qui luculentius omnia excussit, & in nonnullis à Casaubono dissentit. Comparari possunt, qui honestiore ex iis loco erant, cum Scribis nostratibus, aut qui à secretis sunt. * Tum verò, cùm Bibliothecae praeerant, Archivariis nostratibus similes erant: nam curae actorum publicorum Bibliothecae cura accessit, cum illa Cap. VI. de Bibliothecariis & notitiâ Bibliothecariâ parandâ. illa ab uno commodè ordinari potuerit. Adeatur Onuphrius Panvinius ipso illo saepius citato loco, ubi ait: Conveniens visum fuit, ut is potissimum esset Papae amanuensis, scilicet scribarum Princeps, vel à secretis, qui etiam Pontificiam Bibliothecariam, qua tunc erat, velut Cancellaria quadam, sive ut nunc loquimur, secretaria, tractaret: nostris verò temporibus hac munia sunt divisa.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 45","label":"DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/45"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 47-2","label":"DE BIBLIOTHECARIIS ET NOTITIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/47-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}