{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 469","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 469","ref":"469","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/469","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/469","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/469.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"primae illi, quae per consuetudinem & conversationem instituitur, similis, & post illam praecipuo loco habenda. Quod enim objicit Sorellus, facilè oblivioni tradi posse, quae hâc ratione docentur, nullius momenti est. De eo viderint, qui informationi praesunt; viderit ipse puer, & continuo exercitio facultatem illam alat & sustentet. Deinde, quod ad caeteras artes & scientias quasi stupidus visus sit puer, ut idem objicit, non tam methodo huic, quam inhabilitati peculiari tribuendum est. Nulla enim causa in illâ methodo est, quae talem effectum producere possit. Voluit ille ludum aperire, sed non paucioribus, quam 50 Discipulis, quorum singuli mille libras Gallicas pro Minervali darent; vel paucioribus etiam, si pretium, quod pro 50 posceret, solverent. Verùm cum nemo inventus sit, qui summam illam impendere voIuerit, irriti hi conatus fuere. Illustre exemplum similis penè informationis in linguâ Graecâ & Latinâ, 46 ac in praecipuis ejus linguae autoribus praelegendis dedit Tanaquil Faber, qui filium suum ab anno 10 ad 14, quo ille immaturâ morte sibi ereptus, utrâque linguâ plenè expolivit, ut cum viris certare posset. Edidit Gallicâ linguâ hanc methodum suam exiguo libello, cui titulus: Methode pour commencer les humanites Grecques & Latines à Saumur 1672. in 12. Ipsa in epistolâ ad illustrissimum virum de Morangy Consiliar. Regium de hâc suâ methodo testatur. Hoc certè liquido affirmem, intra pauculorum annorum spatium ita institui & informari posse, ut, qui viâ pervulgatâ deducti fuerint, puerulos dicas, illos autem viras esse, & ad splendorem literarum natos dejeres. Eò magis autem prodesse haec methodus aliis poterit, cum non inanem ideam Autor ille exhibuerit, sed ipsâ illa praxi deduxerit, ut eò major fides historiam recitanti, quam consilium suppeditanti, haberi debeat. Scripserat ille jam Anno 1652. ad Claudium Sarnvium epistolam, quâ de pueris humanioribus literis imbuendis agit, quae operi Epistolarum Sarraviano additur; sed tum, cum ille haec scriberet, ejus experimentum nondum in filio fecerat, quanquam in autorum praelectione specimen amicis dederat nondum προπαιδίᾳ necessariâ instructis. Quâ de causâ magnâ hujus sui consilii fiduciâ scribit: Tam id equidem scio perfici posse, quam me scio vivere. Optimam in linguis & rebus ipsis informationem in accuratâ veterum autorum lectione collocat. Dum enim alii altiùs hoc negotitim repetentes πλατωνικώτερα θεωροῦσιν, dum delectum ingeniorum haberi vellent à principibus, qui non sunt eâ sapientiâ instructi, aut veterum temporum mores & disciplinam reduci, aut novos quosdam coelo lapsos Doctores dari, tembus & aetas labitur, atque iis studiis tenera ingema mancipari queritur, quibus insulsa barbaries hominum animis implantatur. Sed absMnn que que veterum autorum lectione Faber suos malit liberos opiliones esse & merum rus, quam iis dare literis operam, quas hodie doceri videmus. In autorum ergo lectione prima & linguae utriusque & philosophiae vestigia ponere jubet, Methodum vero, quam praescribit, paucorum ait hominum esse & eorum praecipuè, qui opibus idoneis instructi. Conduci peritorum Magistrorum operam; & in Scholas fortè induci autoritate Magistratus talem me45 thodum posse existimat.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 468-3","label":"468","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/468-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/468-3"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 470","label":"470","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/470","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/470"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}