{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 493-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 493-2","ref":"493-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"multos habemus: Sed non omnes thyrsigeri Bacchi sunt, omnes laurigeri Phoebi. Superiorum temporum memoriâ Johannes Rhenius variis li38 bellis non malè de re Scholasticâ meritus fuit, cujus Paedagogia seu Methodus Institutionis puerilis consilia non pauca exhibet. Qui novam methodum, de quâ nos quoque suprà, excogitavit Joh. Joa. 39 chimus Beccherus, ab isto invento suo non tam amplos sperare fructus potest. Etsi enim ingenium illi non deest, & ad linguae notitiam grammancam, ac dissertationes extemporales instituendas, non inutilis labor est, latinè tamen, nec grammaticè solum sed & eleganter, dicere scribereque cupientibus parum proderit. Non juvat sola verborum & rerum copia, nisi adsit prudentia, quae delectum instituere doceat, quod ex istâ vocabulorum farragine, ut ut bellè ordinatâ non facilè disci potest, nisi maturè ex Autoribus idoneis illam facultatem hauriamus. Quin potiùs dato pignore certare ausim, puerum methodo Beccherianâ informatum, totum siccum & enervem in omni compositione suâ fore, plusque ex illo invento utilitatis ad viros vel juvenes jam tum omni genere scholasticarum exercitationum subactos perventurum, quam pueros hâc primùm arte erudiendos. Vocabula per derivationem & terminationes disci citiùs posse, uti Beccherus vult, nemo quidem negaverit. Sed ego potius Oratorem quam Grammaticum formare malim. Consultius ergo erit, vocabula sub locis generalibus, quales Benzius prae-4o scribit, disposita secundum cognationem, differentiam, contrarietatem, adjuncta juncta &c. puerum discere, magno posteà usui in amplificatione futura, ubi 41 quaedam scribenda sunt; ductu tamen antiqui autoris. * Etsi enim hunc usum in phrasibus bonis, alphabetico ordine congestis, quaerat Marc. Frid.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 493","label":"E ORAIUQU SCHOLASTICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/493"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 494","label":"494","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/494","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/494"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}