{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 508.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 508.1-4","ref":"508.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Seligenda sunt compendia breviora, quale fortassis non spernendum est, quod Joachimus Fortius Ringelbergius dedit: nam mira brevitate multa complexus est, nec sordido sermone: Continuus enim ille sermo hîc magis arriserit, quam schematismi tabularum, quia3 bus res minutatim discerpuntur.* Quod si verò eô ingenio praediti sint principes, eamque adhibere diligentiam velint, circumducantur per ampliora scientiarum spatia. Neque enim dedecori illis erit ad fundum usque haurire omnia, modò in uno studio immodici intemperantesque non fuerint. Abstrusior eruditio non obtundit civilem prudentiam, ut multi existimant. Ac fuere olim & nostro tempore Principes eruditissimi, qui felicissimè imperarunt: Fuere qui pro usu Principum singulas penè disciplinas in compendium traxerint, ut Mottaeus Vayerus & Philippus Labbeus, quorum extant, Geographia, Logica, Rhetorica, Physica &c. Principum. de quibus viderint qui* Mathematicas disciplinas ita tractari vebus ea conferendi otium est. lim, ut nullius rudis sit; militarem verò accuratiùs intelligat, & navalem: 25 Magnus enim earum usus in republicâ est.* Physicam potius ex ipsâ naturâ, quam è libris, discat. Si Musea & Gazophylacia rariorum naturalium, naturali serie ordinatorum, illi exhibeantur, si domus illi Salomonia, qualem optabat Verulamius in sua Atlantide, exstrui possit, ut ille rariora naturae & artis contemplari queat, hîc sub unum conspectum reduci posset tota rerum naE6tura; Quâ de re etiam nos suprà diximus.* Nihil magis ornat Principem, addo & venerabilem facit, quam ista studia, praesertim, si & naturae quaedam secreta teneat. Ea olim Regum cura fuit, qui arcanissima naturae sibi servarunt, neque in vulgus elabi passi sunt. De Chinensium Regibus notum est, quam illi Astrologiae cognitionem affectent, quasi & Rex, qui insigni orbis parti praeest, conscius quoque universi istius regiminis esse debeat. Taceo de utilitatibus, quae ex istis studiis in rem publicam ratione redituum è coma7merciis, ex opificiis, è fodinis & similibus promanant.* Potest & ipsa naturalium rerum cognitio ad prudentiam civilem facem accendere, si earum imagines ad politicam transferantur; quod sagaci doctori facillimum erit. Ejus pulcherrimam ideam subministravit Joach. Pastorius libri saepius laudati cap. 26.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 507","label":"DE PAEDAGOGIA REGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/507","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/507"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 508.5-6","label":"508.5 to 508.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}