{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 509","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 509","ref":"509","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/509","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/509.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"* Quae ad Theolo-30 giam pertinent, ita sunt exhibenda, ut, quantum illi satis ad salutem, fidem ac civilem directionem sit nôrit. Rectè enim Caselius: Ut exquisita lingue ratio ad Grammaticum, ut causae forenses ad Jurisconsultum: ita quae in Ecclesia moventur de religione ad Collegia Sacerdotum referenda sunt. Denique in tot Viris 31 doctis, quorum consortio pro lubitu uti potest, scientias vivas habet Princeps. Horum ex conversatione plus, quam multâ lectione, discitur. Non parum etiam hoc juvabit, si ejusdem disciplinae socios excellentis ingenii pueros habeat, quorum exemplo ille incitetur, ac simul erudiatur. Multa praeterea Principibus subsidia sunt ad scientias & bonas artes, 32 modò ipsi intelligant, & opibus suis parare sibi longè meliores thesauros non omittant. Possunt illi Anagnostas alere, quorum oculis legant, quorum manibus excerpant, quorum ore quotidie sine molestiâ suâ & labore erudiantur. * Quantum denique commodi capient è Bibliothecâ, quam sapientis viri 33 consilio adornare possunt instructissimam? Hîc intra museum suum compingere possunt omnem orbis doctrinam, & quid singulis seculis in literis omnibusque disciplinis praestitum sit, recognoscere. Qui per haec subsellia Principem circumduxerit magister, plus illum brevi tempore docuerit, quam multis annis è quotidianis capere lectionibus possit. Verum in illis est, &, si quis recte uti noverit, amplissimum compendium, quod & brevitate sua placere, & vastitate saturare pectus possit. Rectè Schefferus in libello de Informatione nobilis p. 24. Scire, inquit, unde quid peti debeat, cum inquirendum est, ejusque ratio perspicienda, est penè dimidium ipsius didicisse. Imò plus quam dimidium & totum ego dixerim: Nam cum felicitatis ejus participes esse nequeant tenuioris conditionis homines, illis, quae à magistris didicere, contenti esse debent, & hi, qui Bibliothecarum fontes adire possunt, ab ipsis magistrorum magistris omnium seculorum disciplinam haurire possunt. Qui è nobilium ordine literis operam dant, siquidem ex illis se com34 mendare Principi & Reip. velint, ultra privatorum diligentiam procedere debent. Etsi enim in Principe modica interdum doctrina sufficere videtur, horum tamen industria supplere debet, quod illic deficit. Cum privati iis se disciplinis mancipant, quibus vitam sustentent, hi complecti omnes debent, ut de iis judicare saltem possint. cum idonei sunt muneribus homines praeficiendi. Juris scientia accuratior in illis requiritur, quam in Principe quis non adeo desideraverit. Architectonicam denique Politices scientiam totam in usus suos verterint necesse est. Et haec tamen studia, quibus Reip. prodesse possunt, intra nobile illud triennium facile absolvent, quod illis Joannes Sturmius in libro de Nobilitate literatâ ad Werteros fratres praescripsit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 508.5-6","label":"508.5 to 508.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/508.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 510","label":"DE PAEDAGOGIA REGIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/510","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/510"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}