{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 511","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 511","ref":"511","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/511","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/511","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/511.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"* Non desunt, qui omnem compositionem sermonis Larini in puero damnant, & ad maturiores annos seponunt; quibus ego nunquam assentire potui: * Eveniet enim, ut, quod primis annis neglexere, serò discant, & vel viri titubent. Cum enim jam tum accuratè autores intelligunt discipuli, nescio quae socordia & ignavia imitationem corrumpit. Nam alterâ parte tarditas quaedam detinet, & fastidium ex morâ illâ, quam intellectus in compositione habere debet, cui gratior accedit è lectione novorum autorum oblectatio; alterâ parte, dum rigor exigentis magistri abest, remissio quaedam obstat. Ac novi sane viros, in omnium Autorum lectione, in disciplinis omnibus versatissimos, cum ad scriptionem ventum est, asperos, hiulcos, omnique elegantiâ destitutos. Adeò etiam in compositione à teneris assuestere multum est.* Frustra hîc aliqui imbecille puerorum judicium causantur, compositionem, quae sine judicio institui nequeat, naturam ipsâ intelligentiâ posteriorem esse. Nam sanè non statim ad Epistolas vel orationes scribendas accedimus. Per gradus procedendum est. Primùm per simplices propositiones Regulis Syntacticis accommodandas, ut in Tyrocinio suo fecit Rhenius. Ubi iectione firmatus puer est, quis tam stupidus esset, ut non unam alteramque periodum suis membris & particulis nexam capere possit, praesertim si è phrasibus Epistolae Ciceronianae simplicioris formetur. Nam periodicam illam juncturam etiam pueris, quàm primùm fieri potest, inculcandam cum Sturmio ob eximium ejus usum suaserim. Et hinc fanè fieri existimo, quod è multis etiam doctissimorum virorum scriptis absit vera vocum & periodorum concinnitas, quoniam nulla illi rei cura maturè satis impenditur. Haeret verò in teneris animis illa à prudente ac perito doctore sepiùs ostensa atque repetita concinnitas. Primum tamen inter haec exercitamenta locum tenet versio è Latinâ in vulgarem linguam, atque ubi maturius judicium est, reciproco labore in Latinam linguam repetita conversio. Praeterquam enim, quod in memoriam ipsa autoris verba revocat, diversitatem utriusque linguae evidentiùs ob oculos ponit, & ad concinnum verborum positum Romanis atque Latinis auribus familiarem manu ducit Sed tamen aliquo judicio opus hîc est, ac difficilior labor ille est, quam si periodos aliquas Germanicas in Latinam linguam tiro converterit. * Versionem Thematis Germanici in Latinam ego pro lubitu non instituendam suaserim.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 510-2","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/510-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/510-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 512","label":"DE EXERCITATIONIBUS IN SOLUTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/512","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/512"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}