{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 521.1-4","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 521.1-4","ref":"521.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":") Itaque tui arbitrii res orit (tibi enim me totum & tradò & debeo) quid volis possisve in me meisque fortunis augendis, quem ego ut voluntate & propensione mibs addictum, ita facultate suà omnia exhausturum confido. (a.) Nulla in re t br molestus ero neque tempora modosque praesigam; quod importuni facere flagitatores solent; à quorum ego moribus planè abhorres. VII. (1.) Ego modestia tibi mea probari malo, quàm obtundendo injucundus videri; ut gratiam favoremque tuum, ne in fastidium degeneret, integrum conservem. (2) Meum est providere, ne imprudentia mea prudentiam tuam, quam in rebus meis semper ostendisti, intervertam, plus enim tu mihi sapis atque prospicis, quam ego ipse intelligo, aut à me poterat exspectari. Exemplum IV. ex initio Epist. 29. lib. 10. ad Fam. De meo studio erga salutem & incolumitatem tuam, credo te cognoscere ex literis tuorum, quibus me cumulatissime satisfecisse certò scio: nec his concedo, quanquam sunt singulari in te benevolentia, ut te salvum malint, quam ego.* Resolvitur in has propositiones. 1. Vehementer faveo 12 saluti incolumitatique tuae. 2. Id cognosces ex literis amicorum. 3. Illi contenti erunt meis erga te officiis. 4. Illi quidem vehementer tibi favent. 5. Sed ego operam dabo, ut illos studiis meis vincam. Deductio 1. Adeò mihi salus tua semper cordi fuit, ut in rebus atque negotiis 1 3 tuis curandis hanc mihi legem dixerim, ne qua in re vel segnis vel minus officiosus viderer. 2. Qua cum mea quotidiana studia fuerint, semper enim tu in animo haesisti, semper tua mihi imago ob oculos versari visa est, non defuisse existimo quotidianos observatores amicos tuos, qui haec ad te accuratè perscriberent. 3. Ideoque vel illorum testimonio vincam, qui de officiu meis testari possunt; atque ut puto etiam volent; nam & illorum utilitatibus non modo defui, sed & omnino eorum causa, quae potui, feci; tam officiis operosus, quam opere officiosus. 4. Certum est, te illos habere tibi amicos, quos meritis reddidisti tibi obnoxios. quis enim tam vecordis esset animi, quis adeo bona mentis bonique sensus expers, ut beneficia sibi praestita non agnoscat, ea apud alios commemoret, acque suis compensare allaboret. 5. (1.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 520","label":"EXEMPLA IMITATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/520","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/520"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 521.5-6","label":"521.5 to 521.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/521.5"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}