{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 523","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 523","ref":"523","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/523","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/523.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Si quid rerum mearum gratum mihi unquam fuit, ut ἐπαινος ἥδυστον ἄκουσμα esse solet, nihil sanè magis me movit, quam honorifica ista nostri memoria, quae in literis tuis paginam utramque facit. Quid mihi optabilius, quid suavius, quam ut firmissimam hanc habeam tuam benevolentiam. Rogarem te, ut hanc mihi serves, nisi levitatis suspicione tam praeclaram opinionem tuam ferirem. Quoniam verò vulgo ita fieri solet, ut, qui officiis certant, etiam verborum prodigi esse soleant, te, ut favere mihi porrò velis, non rogo solùm, verum etiam obsecro. Variatio 9. Vide quanta in te fit suavitas, qui non literas tantùm humanissimas mihi dedisti, sed tot laudibus praeterea ignobile nomen nostrum cumulas, ut mihi nunc ipsi placere incipiam, postquam apud te tam gratiosum me esse intelligo. Serva mihi hunc animum sartum integrumque, vir maxime. Sed parum ego catus orator ad te venio, qui, cum ita rogo, laesae amicitiae reus videri poteram, dum suspicioni levitatis aut inconstantiae locum apud me reliquum esse ostendo. Eris tu vel non rogatus noster. Neque tamen has preces nostras, si te rogavero, in sinistram partem rapies: Facio enim, quod ii, qui amicitias ambiunt, facere solent, ut precibus verbisque obtundant, studiisque omnibus amorem eblandiantur. Variatio 10. Non mediocrem animo voluptatem cepi, cum tuas legi, tot amicitiae tuae cumulatus documentis. Quam his favoris tui tropaeis triumpho? Rogarem te denuò, ne hunc favorem nostri ulla obliterari oblivione sinas, neque te aliorum insusurrationes mihi auferant, si propensissimam voluntatem tuam ulla diffidentis specie tentare fas videretur. Scio me memorem monere & currenti calcar addere; Nam vel suspiciones meas tuis officiis vinces: Oro tamen ut amare nos pergas, potius ut officioso meo pudori consulam, quam ut fidem tuam ulla suspicione adspergam. Exemplum VI. Variatio Formulae per Figuras. Formula Ciceronis haec est epist. 8. lib. 1. ad Familiares: Tu velim tibi ita persuadeas, nullam rem esse vel minimam, quae ad te pertineat, qua mihi non charior sit, quàm meae res omnes I. Est Cognitio. Quod rerum tuarum major mihi cura sit, quàm mearum, 17 id tibi puto certis speciminibus esse cognitissimum. Dubitare certè te nunquam sinam. Vuu 2 a. Igno2. Igneratis. Quanti tibi mea fides sit, ignoro equidem. Eam mihi esse scias velim, ut vekementiùs de salute tua laborem, quam mea. 3. Ostensio. En dextram cum hoc calamo! En fidem cum hoc animo, qui non tam suus, quam tuus est! & quem nullae tangunt curae nisi tux4. Narratio.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 522","label":"EXEMPLA IMITATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/522","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/522"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 524","label":"EXEMPLA IMITATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}