{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 525","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 525","ref":"525","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/525","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/525","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/525.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"13. Animadversio seu Epitasis. Accedam ad res tuas curandas. Nam meae Tu amicum me habeas, sed inertem, sed suarum sunt: meae sunt, quia tuae. rerum satagentem, sed amici rebus securum? Adeone tua tibi vel diffidentia vel modestia imponit, ut fidei amici nihil committas, nullum humeris onus ejus imponas? 14. Parenthesis. Si me amas, (amas autem, quàm qui maximè) non committes, ut ab alio (alii enim alia magis & sua, quàm tua curabunt) res tuae curentur; qui non ut alienas (nihil enim inter amicos alienum est) sed ut meas, & plus quam meas, planeque ut tuas curabo. 15. Correctio. Tantum mihi non est à rebus meis otii, aliena ut curem; sed curo tamen tua. Imo haec non sunt aliena, sed mea. Sed ego illa curo, plus, 2IIS. quàm mea, quo tu plus oculis istis ac me ipso mihi charior. 16 Repetitio. Quoties tuas mihi literas mittis, toties praeconis cujusdam voces audire videor, qui mihi suum hoc age inculcet. Hoc scilicet age, non quod tuum est, sed amici tui negotium. Quod ideo magis mum est, quia non est tuum, sed amici negotium. 17. Admiratio. Papae quàm tu mirabilis homo! Novum hoc mihi monstrum est; nova in amico, in familiari, verecundia, tam intempestiva modestia. Non audes in me rejicere tua negotia, cui nihil magis est in votis, quam tua ut impleat vota, & in tuis sua? 15 Exclamatio O fortunatum illum felicemque diem quo negotiorum tuorum me facis participem. Jam demum te verè amo, quia te me amare video, ut fidei meae aliquod specimen requiras, quam ita tibi totam cum aniillo ipso addico, ut nec ipse in aliquam ejus partem admitti velim. 19. Ex aggeratio. Quis credat, tanti tibi nomen meum esse, ut negotio tuo arduo conficiendo homuncionem hunc praeficere non dedigneris. Ego verò tanti beneficii memor, omnem ei rei curam, operam, diligentiam; nervos, Vires, vitam spiritumque ipsum impendam. 20. Extenuatio. Res tuas benè ut curem rogas. Quàm hoc rogareriditulum est. Hominem tui amantissimum studiosissimumque, qui qua polles autoritate, imperare potes, quo flagras amore, debes. sube, impera, tuus sum, mancupii tibi jure acquisitus; quanquam & tuae mihi preces, quemadnodum magnatum, sunt imperia. Nunc cum me rogas, currentem incitas; quitui ut maximam habeo reverentiam, ita majorem rerum tuarum curam aëto, IIGI quàm mearum. Vuu. 3 ai. Me*t. Memeratie. Memorem mones amice. Et nunc haerent mihi in animo tua jussa, ac, dum ipse mei memor ero, haerebunt.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 524","label":"EXEMPLA IMITATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/524"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 526","label":"EXEMPLA IMITATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/526","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/526"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}