{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 532","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 532","ref":"532","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/532","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/532","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/532.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Nunc itaque verecundia deterritus, pluribus te verbis non rogabo, ut quicquam mihi oneris imponas: Metuo enim, ne si repulsam feram, secundo pudori animus ipse succumbat. 70. Audacia. Magnum in me facinus tui causa suscepi: jacta jam est alea. Atque utinam videre posses, quo vultum, qua confidentia, quibus cervicibus, quo spiritu, negotia tua subeam. Nulli cedere paratus, nec ipsos equuleos formidaturus, ut rem tuam tibi conficiam, quae meis omnibus meaIi. que salute mihi est charior. 71. Impudentia. Jam ergo os ferreum & pertrictam tibi frontem opponam, qui nullis moveri precibus potes. Ingeram me negotiis tuis vel te invito. Velis, nolis, morem te mihi gerere oportet, homini, qui eâdem, quâ haec à te audacia petit, (animos enim addit amicitia) effecta daturus est. Si me importunius haec flagitare miraberis, cogita non erubescere amici literas. 72. Excandescentia. Totus in fermento sum, neque cui succenseam scio. Non milii: Nihil enim eorum, quae ad rerum tuarum curam spectant, è manibus dimitto. Indignor tamen, ac propemodum ringor, me nihil adeò promovere. An itaque cum fato meo expostulem? Sed & hoc stultum est, & homine prudenti indignum tibi videbitur. Ego potius impatienti desiderio tempus illud, quo tua mihi vota implere liceat, expectabo. 73. Minae. Quae (malum!) ista cunctatio? Haec tua mihi verba aures circumsonant: Vae illi, qui has mihi moras nectit, & cujus ego culpâ istam apud te suspicionem incurro! Si non fecero ignavo huic homini mala aliquo pacto, me esse dicito ignavissimum. Habebis etiam in me vel Fabium aliquem, qui cunctando etiam res tuas sit restituturus. 74. Nemesis. Non ergo impunè tibi abiit ista nunc injuria. Jam var ego pari. Tu me à tuis exclusisti negotiis, ego te à meis. Jam disce inposterum, suo pretio amici aestimare fidem. 75. Miserario. Miseret me tui, qui adeò cum difficultatibus rerum tuarum conflictaris, nec ex iis eluctari angustiis potes. Ergone amici tui ita tibi excidit memoria, ut in earum partem eum admittere nolis, qui eâ fide tua curat, ut fideliùs non possit sua? 26 Confessio. Nultae mihi magis curae, quàm res tuae, sunt. Eâ enim me, fateor, ambitione teneri, ut inter amicos tuos, & qui plurimum tui causâ cupiunt, principatum quendam affectem.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 531","label":"531","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/531"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 533","label":"533","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/533","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/533"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}