{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 535","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 535","ref":"535","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/535","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/535","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/535.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Multum praeterea in Senatu nomen tuum est, qui omnia prudentiâ tuâ gubernas & moderaris, ut gravius futurum sit verbum tuum ad illam rem unum, quàm aliorum sexcenta. 4. Nec metus nobis ullus erit, ne te aemulorum auferant consilia: amas enim hominem, atque ita amas, ut omnia, dummodo cupiditati illius satisfacias, sis postpositurus. 1. Quare, etsi in hoc negotio apud Te Virum prudentissimum proficere possumus suadendo, gratia tamen nunc contendimus & rogando ut Agapeti nostri causam omnem suscipias, & ad eam voluntatem, quâ ipsi cupis, meâ quoque commendatione tantus cumulus accedat, quantum me abs te amari mihi perspectum exploratumque est. 2. Sic enim tibi persuadeas velim, si ex nostrâ sententiâ rem confeceris, omnium tuorum officiorum, quae & multa & magna sunt, unum hoc optimum maximumque me existimaturum. VI. 1. Verùm de me, ut tibi videbitur: tacita enim haec relinquam; tametsi efficium necessitudinis minime videtur repudiandum. 2. Neque enim in Reip. negotiis amicitiae jura vel planè abjicienda vel dissimulanda sunt: neque omnino peccabimus, si utriusque rationes, cum à decoro & honestate non discedunt, cum doli utilitatisque nostrae abest. suspicio, conjunctas habeamus. 3. Magni verò hoc ad Remp. interest, si ad gravissima consilia hoc praecipuè tempore accesserit, & amplissimo ordini adjungatur homo non opibus tantùm & amicitiis florens, sed peritiâ & usu rerum insigni ad omnia instructus, ut qui in quascunque partes versatus semper τοτράχωνος sibique similis existat. Non dissimulabo & illud, quam ob privatas rationes te in eo esse consilio expediat, qui publicam utilitatem, cum oportunissimam se tibi jam occasio praebeat, in tuum commodum convertes. 5. Magnus quoque ad lionorem gloriamque tuam cumulus accedet, quem omnes Reipublicae bono invigilantem, de salute civium sollicitissimum, in oculis ferent, & in coelum laudibus extollent. 6. Quare è manibus tibi tam splendidam occasionem labi non patieris: In quamcunque enim partem agitaveris negotium, omnes Viri, amici boni, addo & Senatoris numeros implebis. Senatus in te fidem & honestatem, Agapetus noster favorem, ego amorem, omnes in Te officium studiumque praedicabimus. Exemplum VIIIi ex Epist. 3. lib. 10 ad Famili1Etsi rarus ad nos hospes venit Aganetus, ita tamen attemperate hodièvenit, ut quasi Deus è machina advolasse videretur. Magnae mihi voluptati fuit, variis de rebus miscuisse sermones, qui ne momentum quidem horae perire mihi passus sum, quo non ab ore ejus pependerim.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 534","label":"534","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/534","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/534"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 536","label":"536","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/536","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/536"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}