{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 540","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 540","ref":"540","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/540","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/540.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"Ignoscas tamen, si desideriis amici ocsupatus, vehementius flagitem; quae & semper aequissima esse credidi, & tibi non ingrata. Exemplum XI. Dilatationis enthymematicae ex Ep. 3. lib. 13, ad Fam. nrhac multa enthymemata & argumenta coarctantur, ob quae commendari debeat Fusius Memmio. Epistola ita habet: A. Fusium, unum ex meis intimis; observantissimum studiosissimumque nostri, eruditum hominem & summa humaTam nitate tuaque amititia dignissimum, velim ita tractes, ut mihi coram recepisti. mihi gratum id erit, quam quod gratissimum. Ipsum praterea summo officio & summa observantia tibi in perpetuum derinxeris. Habet illa Epistola octo argumenta, duo à persona Ciceronis, duo à 24 persona Fusii, quatuor à persona Memmii desumpta. Illa si singula Syllogisticâ formâ proponantur, magnus apparatus argumentorum nascetur: si per suas partes, quas Rhetores tradunt, dilatetur, longè major apparatus erit. Promum argumentum est, quod sit unus ex intimis Ciceronis. Hinc talis Syllogismus: Quicunque ex intimis meis est, illum prae caeteris debeo commendare. Atqui Fusius &c. E. Majori propositioni potest addi alia ratio; Nam amicorum commoda sunt mutua. Minori addatur ratio per comparationem: nemo est inter amicos meos, cui plus fidam. Iustretur aliâ similitudine vel proverbio. Conclusio hîc omitti potest, & caeteris omnibus argumentis subjici. Alteram argumentum est: Q studiosissimus nostri est, debet commendari, &c. Majoris ratio est: amorenim amorem provocat. Minoris: nullum officium, quod amicus amico praestare potuit, praetermifit. Addi votest illustrationis loco enumeratio. Tentium à persona Fusii: Qui eruditus est debet commendari: Majoris ratio est: eruditio enim omnium bonorum complexum habet, & per sejucunda est & honor illi debetur: Minoris ratio addi potest, quia omnibus eruditis se talem probavit. Quartum est: Q summe humanus est, commendari meretur. Majoris ratio haec: humanitas enim vinculum est, quo homines inter se colligantur. Minoris: quod plurimos viros insignes sibi hâc ratione devinxerit. Sequuntur argumenta à Persona Memmii. Quiniam est: Qui amicitiâ tuâ dignus est, ille debet tibi commendari. Ratio Maj: delectum enim inter amicos habes Mint Virtures enim in illo sunt, quae tibi in pretio, honestas & fides: Sexium est? Q promisit, se amicum suscepturum, ille servare debet. Majoris ratio; nam in eo versatur boni viri & amici fides. Minnosti, quid nuper inter nos de illo actum fuerit. Siptimam argumentum: Quodcunque gratum amico amicus esse novit, praestare debet. Atqui Memmium sibi Fusium habere commendatum, gratum est Ciceroni amico, E.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 539","label":"539","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/539","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/539"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 541","label":"541","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/541","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/541"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}