{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 545","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/545.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":376,"text":"Firmiter enim mihi persuadeo, habituras apud te aliquid ponderis preces meas: quanquam ratum pensumque nihil habes, nisi quod justum sanctumque est. Id tamen magis nunc curabis, cum à me tibi commendari videas: quem ut inter amicos tuos repones, ita desideria explere, quoad poteris, non gravaberis. Quoniam ergo in senatu & populo regnas, operam dabis, ut illorum plurimos Agapeto nostro conficias. Loquaciores, quam velim, sunt literae meae; ut solent esse, quae in desideria & affectus se diffundunt. Finem igitur scribendi faciam, ubi hoc unum tibi ingessero, de innumerabilibus tuis in me officiis nullum mihi unquam fore gratius. Vale. Eadem variata. Cum tu semper sis occupatissimus, diesque omnes & horas in Reip. negotia impendas, in Reipublicae commoda peccare videbor, si te gravioribus intentum rebus literis meis avocare ausus fuerim. Ideo in mandatis illi dedi, qui has tibi traditurus est literas, ne te ex improviso aggrediatur, sed mollia fandi tempora dispiciat, quibus te & alloquatur, & literas legendas exhibeat. Si enim rectè te novi, non committes, ut conqueri de studiis officiisque tuis amici possint, qui totus ad officia factus, nullâ in re illorum desideniis deesse soles. Non fallar ergo spe & opinione meâ, si literas meas attentè perlegeris, atque omnia illa, quae à te peto, facillimè impetraturum me confido. Spartam Sacerdotis ambit atque petit noster. Habes rem totam, quae me ad scribendum impulit, cujus mihi causae nec leves, nec paucae sunt. Non ignoras ipse, quam sanctum amici nomen sit, cujus causa cupere velleque omnia debemus, quae quidem nostrae facultatis sunt. Fuit mihi verò cum hoc homine atque per longum usum quasi inveterata amicitia atque familiaritas, ut injuriam ille gravem interpretari possit, si in re, quae maxime ad illum pertinet, destituerem. Conversatio mihi cum illo penè quotidiana est, quâ ita oblector, ut omne mihi tempus acerbum existimem, quod sine illo transigendum est. Non attinet nunc memorare. quàm ille in rebus meis curandis, ornandis ac juvandis, fuerit sollicitus, ut beneficiis ejus obstrictus, atque illi propemodum obnoxius vivam Quae me causa prae caeteris omnibus impellit, ut, quibus possum officiis, ipsi voluntatem meam declarem, ne tantorum beneficiorum memoriam planè exuisse videar, ac ingratorum hominum numero, qui rectè de rebus judicant, me adscribant. Tu ergo tibi non rem ipsam tantùm, non Agapetum nostrum, sed & me ipsum Tibi propone, quasi ipse Spartam illam ambirem, teque ut mei causâ sollicitus sis, rogarem.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 544","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/544","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/544"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 546","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/546"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}