{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 546","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 546","ref":"546","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/546","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/546","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/546.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":436,"text":"Nam, quanquam Agapetus noster aliena commendatione non indiget, iis ornatus virtutibus, quae omnium facilè ferire oculos possunt, quaeque à nemine ignorantur; tamen, ut nunc sunt tempora, quibus ipsa quoque probitas patrono indiget, ego omnem rem auspiciis meis agendam esse decrevi. Quod si ergo meus tibi amor cordi est, de quo ego quoque minimè dubitandum esse existimo, illum nunc erga me affectum ostende, ut desiderio Agapeti per tuum & auxilium & consilium satisfiat. Quod si te eâ in re difficilem non praebueris, omnemque tuam industriam, fidem, curam in hoc negotio rectè curando impenderis, non Agapetum tantùm aeternum tibi devincies; sed & illam, quae inter nos est, amicitiam novo quasi fulcimento firmabis. 4 Alia commendatoria, ex Ep. 17. lib. 13 quâ Principi erudito Studiosus ad munus Scholasticum ab Academiâ commendatur. Philomusum optimae indolis, praeclarae spei, singularis industriae juvenem, sinu nostro fovimus, atque omni operâ nostrâ, monitis, consiliis, praeceptis ita percoluimus & expolivimus, ut neque nos laboris nostri, neque illum poenitere fructuum possit, quos ex conversatione ac familiaritate nostra percepit. Quare è multis, quos Academia haec alit, civibus unum hunc defignavimus, quem amore nostro complecteremur, & consiliis commendationeque nostra ornaremus. Itaque cum spes illum teneret, fore, ut & apud Te, Princeps Serenissime, aliquo numero esset, si nobis in pretio fuisse intelligeres, sinceris virtutum in officinâ nostrâ educatarum testibus, ad Te viam affectavit, & tuâ motus clementia & suo ductus consilio, quod ipsi probatur maximè, cum nobis non displicere intelligeret; qui ita ipsi cupimus, ut rem literariam in patriâ ab ipsius eruditione ornari magis cupiamus. Non ergo sollicitiùs argumenta circumspicimus, quae apud Te in gratiam illum ponant, cum ipsum per tot annos spectata probitas & eruditio ostendat omnibus, neque Virtus ejus tam sit obscura, ut nostrâ illâ declaratione demum illucescat. Non ipsi hederam suspendimus, non laudibus illum cumulamus, quod assentatorum est, aut qui gratiam aliquam blanditiis suis aucupari volunt: sed, quod virorum bonorum est, & à nobis requiri poterat, vitae eruditionisque luculentissimum ipsi testimonium perhibemus: Quo plus apud Te prudentissimum rerum aestimatorem perficiet, quàm elogiorum emendicatis lenociniis. Cupit ille palaestrae Scholasticae admoveri, non impar huic congressui Achilles: imo, si rem rectè putare velimus, Πολλῶν ἀντάξιος ἄλλων suam ipse causam aget suis virtutibus. Quam nos de eo opinionem habeamus, quod judicium, his literis testamur. Non ille majora viribus affectat, magna in illo ingenii vis, lacertos affert & latera, jam pridem ad hoc studiorum genus praeparata. Tu verò, Princeps maxime, pro ingenii tui perspicacitate summâ ita haec definies, ut non tam nostro, quàm tuostetisstandicio videaris: Qui quod in Ftincipe rarum est, penetrare ista animi tui solertiâ potes. Cui si ille causam suum probaverit (probaturum autem auguramur) nullam ille vel rigidissimi censoris de se sententiam subter fugiet. Alia commendatoria ex lib. 2. Epistolâ 6.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 545","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/545"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 147-2","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/147-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/147-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}