{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 551","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 551","ref":"551","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/551","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/551","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/551.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Sunt vero causae & graves & multae, quae te potiùs ad scribendum lacessant, quam me, qui excusatus ero, si Nusquam tu certo loco frequentiùs etiam scribenti tardius respondeam. consistis, atque eò, quorsum te impellunt vel repentina vota & desideria, vel occasiones temporum & locorum, itinera tua dirigis; cum hîc ego patriae, domui, imo parietibus affixus & libris, exspectare semper possim, unde unde tuae ad me advolent literae. Quod si hoc tibi contemnendum videtur, tantine apud te patriae amor est & cognatorum tuorum, ut eorum memoria tibi obversetur animo, ut aurem vellicet; de quibus omnibus certior fieri non nisi literis meis potes? Accedunt denique tua negotia, quae fidei meae commendasti; de iis certè explorare te convenit, utrum feliciter curentur, an segniùs expediantur, si molestum tibi est, novis exteraruum rerum deliciis animum earum cupidissimum pascere. Quod facere tamen solent amici, tam exiguo certè officio non difficiles futuri, ut necessariorum integram sibi amicitiam conservent. Illud movere te quoque poterat, nos tui studiosissimos tuae salutis causâ angi, ne te forte aliqua, ut fieri solet in itinere, pericula circumveniant, aut ex incommodis coeli peregrini valetudo tua aliquid detrimenti capiat. Quâ ut nos sollicitudine liberes, tibi omnino danda est opera. Quare si nos amas, scribe, & ita scribe, ut literas à te habeamus non jejunas ac strigosas, sed & frequentissimas, & rerum novarum plenissimas: quas si preces nostras aspernaris, etiam cum convicio pro jure meo & necessitudine nostrâ efflagito. Eadem Epistola variata. Quae ego nuper edidi Schediasmata, ad te jam recta tendunt, ipsâ in viâ, antequan Lutetiam devenies, deprehensura, nisi, quod non crediderim, nimis festines. Nactus hominem idoneum, cui rectè dare poteram, volui te quoque participem rerum mearum facere, si quid in illis esset, quod tibi non ingratum vel quo alios mihi conciliare amicos posses. Fateor enim, hâc me duci gloriolâ, ut tenentur plerique, qui in literario hoc pulvere desudant, ut innotescere cupiam viris doctis, quod fieri nunc te parario potest, qui in Galliis, velut in patentissimo totius orbis literati theatro nunc versaris. Seu illa rerum mearum cura levior est, quàm ut earum gratiâ te interpellem: majus est, quod nunc excruciat sollicitumque habet, tui scilicet desiderium; cujus igniculi tantum abest ut absentiâ tuâ sint exstincti, ut potiùs in flammas erumpant, tuique memorem semper animum consumant, nisi literis tuis subinde refocilletur: quas frequentiores ad me ut mittas, peto.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 550","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/550"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 552","label":"SYLLOGE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/552","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/552"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}