{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 558-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 558-2","ref":"558-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"laudem, non inveniam. Singulis enim me reddidisti tibi obnoxium, atque ita tuum, ut & possessione & usu tibi videar mancipandus. Falleris, si gratias à me exspectas; tanta enim tua sunt beneficia, ut me elinguem reddant, & in eorum cogitatione tantûm, cum verba mihi haereant, defixum. Quid enim ad beneficium tuum hoc addi potest? Cum enim à me fugerent amici, trepidarent omnes, qui mihi erant conjunctissimi, tu solus te saluti meae impendisti, & cum timidè in medium consulerent nonnulli, tu tamen in me juvando principatum tenuisti. De fortunis, de vita, de dignitate meâ decernendum erat, iis tuo beneficio fruor intactis atque intemeratis. Intervenisti enim, ut è machina Deus, eo tempore, quo minimè exspectabam, eo loco, quo tua autoritas unico mihi fuit praesidio. Quae si mecum reputo omnia, parum ego fecisse videbor, si vel vitam ipsam pro te profudero. Nihil est meorum officiorum, quanta etiam illa sint, quibus ullam meritorum tuorum parDe eo sanè animi angor, vivendum atque motem mihi videar assecutus. Tu verò, quae tua benignitas est, animum hunc riendum mihi esse ingrato. potiùs nostrum respicies, quam ullam bene de te merendi facultatem, divini in eo Numinis bonitatem imitatus, cum ita omnes virtutibus tuis supergrediaris, ut tenuibus etiam officiis solâque virtutum tuarum memoria & praedicatione tibi satisfactum putes. Vaie. Conciliatoria, ex Epist. 17. lib. 6. Cic. ad Famil. Nulla mihi dies abit, quin de te cogitem; ita animum meum occupasti nominis tui memoriâ, ut tum demum suaviter me vivere putem, si tua mihi obversetur imago, ut summè humani, ita summe docti hominis, & paternâ etiam necessitudine mihi conjuncti. Sed ego propioribus malo causis tuam ambire amicitiam & favorem, quam longinquis illis, & quae mihi cum pluribus esse possunt communes. Scilicet ut praestantissima forma per se allicit, amaamatores, & sui venerationem incutit omnibus, ita pulcherrima illa virtutum tuarum imago facile in animo meo quotidianas illas formas delet; certè non tam efficaciter illae me movent.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 558","label":"558","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/558"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 159-3","label":"159","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/159-3"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}